# Opera omnia. Vol. 5 383.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 383.1 to 383.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/383.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/383.1

Quare & vbi primùm in Insula Huenna abs Rege concessa, exstructóque Vraniburgo, Obseruatoria apparauit, ipsâque numeroso, & magnifico Instrumentorum apparatu instruxit; coepit (ac adhibitis quidem pluribus idoneis coadiutoribus) exquisitè obseruare Poli eius loci per circum-polareis Stellas altitudinem; ex qua altitudinem quoque Aequatoris intelligens, puncta Aequinoctialia ex transcursu Solis per ea designauit; ac attendens praetereâ ad parteis Tauri, & Leonis medias, Apogeum Solis inuenit, eiusdemque Eccentricitatem, cursumque à puncto Aequinoctij verni deduxit. Ex Venere autem interdiu cum Sole, noctu cum Fixis comparata, ascensiones rectas, declinationésque Fixarum rimari est aggressus; quod antiquiores quidem fallaciùs, vsurpata Luna, non Venere, praestiterant. Exquisitè verò imprimis Stellam Lucidam, quae est in Arietis vertice constituit, & ex ordine aliquot secundum Zodiacum praecipuas; ac tum, disquisitis aliarum omnium cum ab ipsis, tum inter se mutuis distantiis, omnium & ascensiones rectas, declinationésque definiit, & longitudines, latitudinésque praescripsit, & antiquorum Catalogum numero circiter ducentarum adauxit. Nam degentes quidem antiqui in Australiore horizonte, ducentas plus minùs Stellas adnotârant, in horizonte Danico, longè Borealiore, inconspicuas; at ipse vicissim circter ducentas ab illis neglectas, quasi minutiores, collegit, & grandioribus caeteris intermiscuit. Cùm intereà autem semper obseruaret Planetarum Imnium per Meridianum transitus, & distantias à Fixis Stellis vicinis, ac Praecipuis; fundamenta iecit ex quibus tum singulorum loca haberi, tum motus definiri possent. Ac erat ipsi quidem pro votis Theoriam Astronollliae totam, Tabulâsque nouas ex iis condere; sed immatura morte praedentus, perficere potis non fuit; ac plurimùm est, quòd Obseruationes conignarit, reliqueritque, ex quibus Keplerus potuerit Theoriam, Tabuläsque indigitas Rudolphinas construere: & ex quibus, ac aliis, quae peragi telnceps poterunt, quicquid in hisce Tabulis desiderabitur, emendetur. id verò imprimis singulari commendatione dignum est, quòd Fixarum roca per ipsum restituta habeamus; quódque proinde ipse solus id aggresis fuerit, ac perfecerit, quod nemo ab Hipparcho vsque aggressus fuerat, tescerieue, Caetera praetereo, quae illi debentur, vt quòd primus Cometas ferri per Etherea spatia demonstrauerit: quòd Refractiones cauendas esse, & quaenus, ostenderit; quòd Lunae latitudinem augendam esse ampliùs quadranrsquàm reputaretur, deprehenderit; quòd latitudines Fixarum variari proremodum conuicerit; quod Hypothesin, quàm, qui sequi aut Ptolemaicam non sustinent, aut Copernicaeam non audent, tueri possint, inuexerit; vel rertè, si fuit Apollonij Pergaei (vt penè ex ipsis Ptolemaeo, & Copernico intelgilicet) collato suo calculo probabilissimam fecerit; & quae esse possunt huusmodi plura.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
