# Opera omnia. Vol. 5 385.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 385.5 to 385.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385.5

Fortè verò etiam non deerunt lectores, quibus videbor fuisse nimius; neque debuis. se tot singularia ex iis, quae à Tychone obseruata, conscriptave fuere, intersetere: Sed cogitaui nempe, si vitam Ducis cuiuspiam militaris mihi conscribendam sumpsissem, futurum fuisse, vt singulareis quasque actiones scribetem, quibus maximè illius virtus, aut in superandis praelio hostibus, aut in exPlgnandis vi, ac obsidione arcibus enituisset; cùm mihi verò praecellentis resum Caelestium Obseruatoris conscribendam Vitam proposuerim, reputaui non satis fore, si generatim solùm ipsius in obseruando industriam, diligentamque commendarem; sed debere me eam quoque speciatim, singularibusve quibusdam speciminibus facere perspectam. Et, cùm ipse aliunde ea, quae ex suis Cutendi Alisceluea, obsex In Tychonis Brahei Vitam Praefatio. obseruationibus deduxit, ratiocinatúsque est, conscriptis à se libris consignârit; censui libri cuiusque seriem, summámque esse exhibendam, pro eas qua sum opinione, celebratos eruditorum, laudatorumque Virorum libros esse totidem quasi bella gesta, vrbeisve expugnatas, in quibus quanta Imperatoris sapientia inclaruerit, pernosse lectorem delectet.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
