Latin
386
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 386
Unproofread scanNot analysed yet
Fortè etiam, pleraque, fateor, inter legendum incident, quae displicere eò valeant, quòd intelligi, nisi ab iis, qui fuerint Astronomiae initiati, non facilè possint: verùm, &ea praeter volare facile erit caeteris, qui vulgaria magis requirent; &,cùm istis gratificari, quantum licuit, fuerim adnixus, ducere non debui illos negligendos, qui rerum Caelestium studiosi cùm sint, penitius quidpiam cognoscere ex eius Viri studiis, qui totum aeuum in Caelestium con templatione traduxit, exoptent. Quod superest autem, mihi abundè erit, si gratam Tibi rem fecero, cui me maximè probare est cordi. Vale. Parisiis tuis ex aedibus, Kalend. Septemb. M. DC. LIII.