Latin
424.1 to 424.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 424.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quibus Noia Stela apparuit ac, ve vberiorem fidem faeter resitutorum cougruè (saltem ad tem: pora hige nostra, circutustantiaque, Solis moTertius tuum, tum explorandi rationem docuit, tum periculum ipse fecit, non modò in obseruatis à se Meridianis aliquot Solis altitudinibus; sed in aliis etiam à Regiomontano, VValthero, Land-grauio exactè adnotatis. Hisce deductis, aliquot praetereà Tabulas adhibuit, earumque etiam fundamenta, constructionemque exposuit. Et prima quidem Tabula est Refractionum Solarium, crebrò, ac studiosè obseruatarum, ex qua habemus refringi, seu attolli Solem in ipsissimo quidem Horizonte min. 34. altum vno grad. 26. altum duobus, 20. altum tribus, 17. altum quatuor, 1512. altum quinque, 147. atque ita deinceps, donec altus gradibus 45. refringatur 5. secundis dumtaxat. Praetereo autem, quòd Refractionis causam repetit ex vaporibus, qui aërem nobis proximum illo superiore crassiorem reddentes, deflectunt Solis radios, ipsúmque in loco non suo ostendunt. Cúmque suae illi sententiae de aliquantula etiam causa, tametsi insensibili, ex aëris, ac aetheris diuersitate sumenda insistat, meminit habiti iam sui per Epistolas cum Rothmanno dissidij, repetitque simul ioannem Penam Gallum primum esse, quem nouerit defendisse, non esse aliam per caelesteis illas regiones, quàm per aëream, substantiam fulam: id scilicet Pena in praeclara illa de vsu Optices Praefatione; in qua etiam quosdam Cometas Lunâ superiores, aliáque scitu digna autumauit. Insequens Tabula est Parallaxeon Solarium, quas esse deducit minutorum 3. Sole exsistente in Horizonte ipsissimo; minutorum 2. in 48. graduum altitudine; minuti 1, in altitudine graduum 70 secundorum dumtaxat 3. quando vno gradu à vertice est. Atque id quidem donec Sol in loco Apogeium inter, ac Perigeium medio versatur; quoniam sunt alioquin paucula secunda, aut detrahenda, donec Sol Apogeius est, aut adiicienda, cùm Perigeius (sex nempe, aut leptem versus Horizontem.) Qua occasione Tabula alia postmodùm contexitur Distantiarum Solis a Terra, ex qua intelligimus Solem Apogeium distare à Terra Semidiametris terrenis 1182. Perigeium 1101. ac medio in loco versantem 1142. Adnotari interim potest, cùm, vt Refractio Solem altiorem, ita Parallaxis depressiorem aequo ostendat; si ex maxima Refractione 34.