Latin
426.1 to 426.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 426.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Supposita posteà mediocri, tam Mercurij, quàm Veneris distantia à Terra, quanta Solis est, ac Diametro illius minut. 17. istius 3 1/2. pronuntiauit Mercurium esse vndevicies, &Venerem sexies, proximéve, Terra minorem. Supposita ad-haec mediocri distantia, Martis quidem, Semidiametrorum 1745. Iouis, 3990. Saturni, 10550. ac Diametro Martis, min. 11–2. Iouis, 21/2. Saturni, 112. pronuntiauit Martem Terra minorem proximè terdecies; louem autem maiorem proximè quaterdecies, &Saturnum vicies bis, aut aliquantò ampliùs, Suppositis denique Fixis abesse ad summum à Terra. Semidiametris 14000. ac Diametrum Stellarum Primae magnitudinis esse minutorum 2. Secundae, 11/2. Tertiae, 1133. Quartae, o1/. Quintae, 0–. Sextae, o–. pronuntiauit Stellas Primae Magnitudinis sexagies octies circiter maiores, quàm Terram (nisi quòd quae sunt ex illis praecipuae, veluti Canis maior, ac Lyra, haberi possunt maiores centies, &quae infrà mediocr eis, maiores solùm quadragies, quinquies) Stellas autem Secundae, maiores vicies, octies; Tertiae, vndecies; Quartae, paullò ampliùs, quàm ter; Quintae; paullò ampliùs; quàm semel; at Stellas Sextae esse ter proximè minores. Prolixa deinde sequitur Tychonis in caeterorum obseruationes opinionésque inquisitio. Nam fusè primùm illos recenset, qui fecere Stellam omnis Parallaxeos expertem, ac superiorem adeò Planetis inque orbe Fixarum sitam. Subiicit illos, qui Parallaxin Stellae attribuere nonnullam quidem, at non tam paruam tamen, quin adhuc in regione etherea, supráve Lunam constitueretur. Postremò illos adiicit, qui Stellam, aut sub Luna habuerunt, aut nihil solidi de ea censuerunt. Ex primis, nouem numerat, quibus &subiungit sese decimum, ob Librum à se tempore Stellę editum, quem perinde, ac scripta caeterorum in examen vocat. Primo autem loco meritò fuit memoratus saepe, &nunquam tamen satis laudatus Land-grauius, qui tametsi eo tempore, aliquam Stellae Parallaxin, ob Poli altitudinem non satis exquisitè perspectam attribuerit; ea nihilominùs obseruata eum Tychone communicauit, ex quibus licuit elicere caruisse Parallaxi Stellam; quòd &ipse postea Land-grauius deprehendit. II. Taddaeus Hagecius, de quo etiam est aliquoties dictum, quique obseruationes quidem non vndequaque exquisitas peregit, sed non malè tamen ex non ratis dedomenis Stellam Parallaxi caruisse conclusit. III.