# Opera omnia. Vol. 5 426.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 426.5 to 426.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/426.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/426.5

Paulus Fabricius, Caesareus Mathematicus, qui verè quidem etiam conclusit fuisse Parallaxi destitutam Stellam; at nullis prolatis obseruationibus, ex quibus posset ostendere se negotio satisfecisse. IV. Bartholomaeus Reisacherus, Viennensis Mathematicus, qui etiam rectè quidem conclusit defectum Parallaxeos; at ex obseruatis, aut nullis, aut paucis; iisque non exactis, aut fidis. Cùm ille autem, vt fieri solet eam Poli altitudinem, quam Peurbachius, & Regiomontanus dixerant, supposuerit; miratur Tycho, neque illum, neque tot alios praestanteis Mathematicos fecisse rei periculum, & an-ne ita decet, inquit, nos seruiliter addictos aliorum prolatis, vt nihil in his ipsimet experiamur? V. Paulus Hainzelius, cuius literas ad Volphium hac de Stella refert: at vidimus ante Tychonem vsurpare Hainzelij obseruationes probando Parallaxeos defectui, vt suàs; nempe ob magnum illum quadrantem. VI. Michaël Moestlinus, cuius libellum referens, & studium industriamque commendans, id ferò solùm improbat, quòd Stellae situ per filum obseruato, eo modo, quo antè est dictum, eius tamen locum ex stellis non correctis deduxerit, ac fuerit alioquin Copernici Hypothesin sequutus. VII. Cornelius Gemma, qui veram quidem de defectu Parallaxeos sententiam, at ex nimis tamen erroneis obseruationibus deduxit. VIII. Hieronymus Munosins, Mathematicus Valentinus, qui distantias quidem satis exactè obseruauit; at locum non bene deduxit. Probaturus autem Tycho defectum Parallaxeos ex obseruationibus factis in variis Horizontibus, suas non modò cum Hainzelianis, sed cum Muno lianis etiam contulit. IX. Franciscus Vale sius, qui Stellam quidem inter Fixas habuit; sed esse eam tamen reputauit vnam ex veteribus Cassiopeiae Stellis, quae ob paruitatem inconspicua, grandem speciem induerit, ob medium crassius lumen addensans, per quod Stella transierit, octauae Sphaerae motu traducta. X. verò de ipso Tychone, primóve eius libro nihil heic attingendum, cùm rem suo iam loco deduxerimus. Ex secundis recenset octo, quorum rursus primus ipse est Land-grauius, quatenus, vt iam dixi, initio, literisque ad Peucerum, & ad Electorem Saxoniae (à quo fuerat admonitus apparitionis Stellae) datis, Parallaxin 3. minutorum (si tamen tantam) in Stella admisit, sicque Stellam Sole paullò inferiorem, distantémque à Terra 1062. terrenis Semidiametris fecit. II. Casparus Peucerus, VVittebergensis Professor primarius; is scilicet, de quo mox dictum, quique Stellae Parallaxin min. 19.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
