Latin
434.4 to 434.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 434.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Confirmari rursus à pari ex telo, quod è naui sursum emissum, donec nauis progreditur, non in ean dem, eundémve locum, è quo emissus fuit, recidit; sed longè retrò, ac tantò magis, quantò nauis fuerit promota velociùs. Tametsi verò Primus motus sit incredibiliter in Caelo, quàm in Terra foret, celerior; hac tamen in re elucere imperscrutabilem sapientiam, &potestatem Opificis incomprehensibilis Dei, qui corporibus caelestibus tam vastis celeriorem omni cogitatione motum, ipsumque simul vt vniformem, sic diuisum, ac duplicem attribuere, &voluit, &potuit. Neque absonum esse inferiora, dum motus proprios obeunt in ortum, sequi interel to lerrimam Supremi in occasum motioneli ob quandam analogiam, concomitantial que motus diuinitùs inditam, &quasi congi nitam à natura; similéque esse, vt dum ane aut pisces suis nitentes motibus ab aëre, all aqua in aduersum feruntur. Ad Annuum motum quod attinet, corruere illum cum dium ait; vti, &cum ipso Tertium, seu axis, qui nutationem.