# Opera omnia. Vol. 5 434.4-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 434.4 to 434.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/434.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/434.4

Confirmari rursus à pari ex telo, quod è naui sursum emissum, donec nauis progreditur, non in ean dem, eundémve locum, è quo emissus fuit, recidit; sed longè retrò, ac tantò magis, quantò nauis fuerit promota velociùs. Tametsi verò Primus motus sit incredibiliter in Caelo, quàm in Terra foret, celerior; hac tamen in re elucere imperscrutabilem sapientiam, & potestatem Opificis incomprehensibilis Dei, qui corporibus caelestibus tam vastis celeriorem omni cogitatione motum, ipsumque simul vt vniformem, sic diuisum, ac duplicem attribuere, & voluit, & potuit. Neque absonum esse inferiora, dum motus proprios obeunt in ortum, sequi interel to lerrimam Supremi in occasum motioneli ob quandam analogiam, concomitantial que motus diuinitùs inditam, & quasi congi nitam à natura; similéque esse, vt dum ane aut pisces suis nitentes motibus ab aëre, all aqua in aduersum feruntur. Ad Annuum motum quod attinet, corruere illum cum dium ait; vti, & cum ipso Tertium, seu axis, qui nutationem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
