Latin
443.6 to 443.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 443.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil tamen morandum, quòd propositum constanter non tenuerit, quando Rudolpho Imperatori tum Mechanicorum Librum nuncupauit, tum Astronomicas Tabulas, &Rudolphinas indigitare, &ipsimet Imperatori inscribere pro votis habuit. Ad Epistolarum volumen quod spectat annus sequens fuit, ac verni Aequinoctij dies, ad quem retulit factam Mauritio nuncupationem. Facilis verò conjectu est, quam habuit Mauritio nuncupandi causam; quando notum est volumine hoc contineri Epistolas, quae ab eius Parente VVillelmo, eiusque Mathematico ad Tychonem, vicissim ab ipso Tychone ad vtrumque fuere conscriptae: ne memorentur etiam datae à Tychone ad Mauritium, &à Mauritio cum carminibus ad Tychonem. Auguratur autem Tycho editionem hanc fore Mauritio non ingratam, vel ex eo, quòd in Oratione funebri, quam in VVillelmi exsequiis Hieronymus Turlerus habuit, illis de hoc nouo Atlante praemissis; Itaque &in Aula sua artifices semper aluit praeclaros; &,si quos in locis etiam remotis circa eas doctrinas excellere comperisset, eos vel magnis praemiis ad se inuitabat, vel, si nec id posset, per literas crebro de difficillimis Quaestionibu cum illis conferebat; tum haec subiiciuntur: Quodsi eas tantum Epistolas edi in publicum aliquando contingat, quas iis rebus ad virum, &genere, &scientia Mathematica nobilem Tychonem Brahe Danum subinde extremis maximè annis, misit; vel inde constabit Posteritati quam industrius, quam exercitatus fuerit, quantum ad Tabularum Astronomicarum tollendos errores, ad loca Stellarum ractiùs cognoscenda laboriosis suis obseruationibus contulerit. Omitto verò cùm Tycho Ranzovij, aliorumque hortatu destinasset non istas modò, sed alias quoque ad alios, &ab aliis viris doctis, quae Astronomici argumenti forent, agendum. Ac coepit quidem non longè post scriptas literas edere, ac in plureis Libros Librum secundum excudere: verùm breui partiri; ideò voluisse eum non injuriâ priquoque intermissae propter insequutas tur mum ex his Librum texere, ac praemittere; bas operae, resumptae deinceps non fueres quando Atlantem attinerent, non solùm genihilque, quod sciam eo ex Libro innotuit.