Latin
TYCHO BRAHE
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 447
Unproofread scanNot analysed yet
Pluráque praetereà, vereor quae dicere cuncta,
Ne proprias laudes enumerare ferar.
Pro quibus, ô Superi, mihi gratia reddita
talis,
Sex ego cum natis, matréque vt exsul
Igam
Sum tamen haud exsul, libertas obtigit ampla;
Exsilium in patria veriùs antè tuli.
Nunc ego prosper ago; proprij nunc iuris
alumnus;
Nunc mihi pro patria maximus Orbi
adest.
Excipiunt alij, sic prospiciente Iehoua;
Gratus erit cunctis noster vbique labor,
Tu licet hunc renuens spernas, damnisque
fatiges,
OPatria, ô laudis prodiga facta tua
Ergo ingrata vale: patria est mihi quaeli
bet ora,
Quae volet aethereis aequa litare sacris.