# Opera omnia. Vol. 5 447.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 447.1 to 447.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.1

Qoniam verò mens Tychoni non fuit sevem illeic fixam habere, & ab vsque communicatis cum optimo Curtio consilis, men Vsemper defixum habuit, & spem, & rationem studiorum ponendam esse in Caesare: Ideò re deliberata cum Ranzouio, curaturum * Ranzouius recepit; vt Coloniensis Elector cui Caesar multùm tribueret; literas ad ipsi naud vulgareis daret, & alias quoque de melola nota sciberet ad Ioannem Baruuitium qui à Secretis Caesari, nihil non apud illum posset (cùm & aliunde meritorum Tychonis loret conseius, re constante ex subscriptione relati antè diplomatis) idque, quò negorium vt certius, ita citiùs promoueretur. Iple quoque Tyc ho ad Hagecium scripsit, & quicquid consilij cepisset, quidque animo agitaret, aperuit; vt partim seipso, qua erat apud Caesarem gratia, partim Rudolpho Corraducio Procancellario intercedente, ad eundem scopum collinearet. Cùm nosset verò Imperatori mirè placere Machinas raro artificio spectabileis, & studia etiam Chymica à solertioribus exculta; ideò cogitauit edere quam-primum Astronomiae suae Mechanicam partem, vt ipsi illam nuncuparet, exemplúmque transmitteret, in quo non modò conspicerentur tot Organorum exquisitorum, quae secum deucheret, icones, sed ad calcem quoque significaretur quantum studij, & operae circa Chymiam ab ipsa vsque adolescentia impendisset. Itaque, quia iam in Huenna curârat non aedificiorum, & Insulae modò, sed praecipuorum etiam quocumque organorum iconas, quà aeri, quà buxo incidi, ac descriptionem quoque adumbrârat, quam adhibiturus esset singulis; ideò caelaturas digessit, descriptionesque omnium absoluit; ac euocauit Hamburgo Philippum de Ohr Chalcographum, cui deuectum Huennâ Typographeion committeret, ac vnà totius Operis excudendi curam. Ipse Praefationem interim conscripsit, qua nuncupato Caesari Opere, tum insinuauit, quid discriminis inter vsurpata à veteribus, suáque Instrumenta foret; tum declarauit se Primo loco exhibiturum organa obseruandis Altitudinibus, Azimuthísque comparata (Quadranteisque potissimùm. ) Secundè Armillas tam Zodiacaleis longitudinibus, & atitudinibus, quàm Aequatorias, rectis Ascensionibus, Declinationibúsque designandis idoneas. Tertiò Organa alia (& Sextanteis praesertim) intercapedinibus scrutandis inseruientia: Quartò nonnulla minutiora; tum illa quoque demùm recensuit, quae quasi parerga adhibita voluit. Dicendum heic foret de ipsis Organis, quae deinceps sua serie depicta, descriptáque hapentur; at debent, quae fuere superiùs de ipsis dicta, sufficere; attingendúmque solùm iam est, quid fuerit subinde attextum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
