Latin
TYCHO BRAHE
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 448
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò Appendicem adiunxit de Architectionicis Structuris, quae Obseruationibus Astronomicis sint praesertim congruae Eas autem describens expetit imprimis, vt &locus editus sit, quò Horizon vndique pateat; &aliunde procul à turba, vt otio frui Philosophico liceat. Deinde, cùm cuivis non contingat, aut nasci, aut degere posse in loci Australioribus, vbi rectior Sphaera, &serenitas crebrior; oportere ait ea esse contentum loci, &temporis occasione, quae ad manum fuerit, &incommoda, si quae incidant, con stante diligentia superare. Habere etiam Arctoam oram sua commoda, ob longiores nocteis, quódque inquit, intento suo gelu, spirantibus praesertim Borealibus ventis, aërem itdepuret, &extenuet, vt pluribus saepenumere corinuis diebus defoecatissimus sit, adeo vt Stell. noctu quammaximè fulgeant, atque scintillent; cùm tamen in Australioribus regionibus creberrimè aut Calum alias nubibus obductum vdum sit, &caelestibus considerationibus minùs pateat. Meminit subinde Land-grauium exoprasse sibi (nimirum Tychoni) Australiorem sedem; idque, inquit, optima intentione eum fecisse non est dubium, fortè etiam quò me isthuc alliceret: atqui ego, pergit, existimo in Dania nen pauciores, quàm vel in Hassia, aut quavi alia Germaniae parte (vti de caeteris Europae regionibus nunc non dicam) obtineri posse Siderum obseruationes; nisi quod nonnullae Stellae in Australioribus plagis oriantur, quae in Borea perpetuò latent: quod tamen non magni est momenti, nec ad Astronomiae restaurationem admodùm conducit. Testari id poterunt. ita adhuc pergit, Libri vnus, &viginti manu-scripti, qui penes me sunt, totidem annorum accuratissimas obseruationes in Dania peractas complectentes; quot, &qualeis vix alibi, vt in magis Meridionali regione à quoquam intereà (absit inuidia dicto) obtentas esse arbitror: In quibus non solùm omnium Planetarum singulis annis, &ne quidem Mercario rariùs, ob minorem à Sole digressionem apparente, loca, &vicissitudines crebrò, &multifariam explorata habentur; sed &Inerrantium Stellarum, quotquet visus vtcumque patent, positus subtilissimè denotati sunt Quod ad aedificia demum attinet; ea ferescribit, quae in praxin deduxit, quaeque intelli gi ex ante-dictis licet.