# Opera omnia. Vol. 5 452

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, TYCHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/452

Idem recepit quoque Barneueldius, authoritatis apud Ordines magnae: & Iosephus etiam Scaliger, cui, tanquam viro nominis inter literatos magni, multum tribuebatur, pollicitus est nihil se intermissarum, quò minùs res perficeretur, ac vereri se solùm contestatus est, no consiliis Ordinum lentè admodum procedentibus, is honos Regioni, & sibi voluptas pelliciendi ad se tanti viri praeriperetur. Et certè Caesar, re cognita, mandârat iam Procancellario, vt Tychonem accerseret, fidem illi faciens, fore, vt apud se exciperetur pro meritis, ac vt eius studiis promouendis nihil prorsùs deesset. Heinc per eam aestatem lite ras, non vnas, vt à Coraducio, ita ab Hagecio accepit, quibus vt in Bohemiam quam-pri mùm accederet, fuit sollicitatus; & Ranzouius literas quoque à Coloniensi Electore habuit, quibus sperare se optimè de accessu Tychonis ad Caesarem significauit; adiecit que, si praeter suam omnem exspectationem contingeret, vt illius studiis non satis liberaliter consuleretur à Caesare, se idipsum summa animi alacritate praestiturum. Hacce de causa rescribens Tycho ad Scaligerum, & Librorum exempla transmittens (imprimisque de Noua Stella, in quo insigne eius elogium) tum gratias egit pro tanto affectu, tum de clarauit se non inuitè in Batauiam demigraturum, quippe placere sibi solertia eius regionis ingenia; at obstare, quòd, dum per annum in ipsis Germaniae, ac Daniae finibus moratur (vt videat, num interim patria, cuius amore distinetur, saniora capiat consilia) in uitaretur à Caesare, ac in eo sit, vt Pragam ad ipsum contendat. Quod si fortè ea profectic pro votis non successerit, Ordinésque se, & sua studia pro illius adhortatione, & hospitio excipere, & liberaliter prosequi, vt alia solent, voluerint, se haud illubenter, cum toto apparatu Astronomico, ad eos concessurum Atque hae quidem literae fuere VVandes. burgi ex arce Ranzouiana, die xxiij. Augusti conscriptae: quò magis est mirum Keplerum, cùm de Eclipsi Lunae totali:, quae die sexta eiusdem mensis fuit obseruata, loquitur, re ferre eius obseruationem, quasi à Tychone habitam VVittembergae. Scilicet illa adhuc fuit, tum obseruata V Vandesburgi, tum ra tione habita Vraniburgici Meridiani, relata ad horam eius diei 7. cum min. 37. & Tycho illeinc non discessit, neque VVittebergan peruenit, nisi procedente autumno. Deduxit porrò quidem secum filios, studiosósque, ac transtulit simul apparatum Organicum; at reliquit tamen vxorem, & filias, cum parte maiore supellectilis; videlicet quasi semper ambigens de peregrinationis successu. Quòd coepto autem itinere, non Pragam vsque perrexit, sed VVittebergae constiterit (vbi vsus est aedibus, consuetudinéque carissimi lessenij, causa quidem fuit, quòd & Pragae grassari pestem, & Caesarem ea de causa abiisse Pil senam inaudiit; sed fecit etiam maximè, rum quòd expeteret vberiùs quale crearetur su desiderium apud Caesarem experiri, tum quòd cogitaret posse illeic se subiicere praelo quatuor, aut quinque residuos circa Theoria Lunae quaterniones (duobus iam antè Hamburgi cusis) sícque Librum primum Progymnasmatum in tegrum in Bohemiam transferre.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
