# Opera omnia. Vol. 5 46.9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, EPICVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/46.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/46.9

Igitur, quae omnium malorum maximè horrendum existimatur mors, nihil nos attinet: quia dum nos sumus, tunc mors non adest; & dum mors adest, tunc nos non sumus: adeò vt neque ad viuos, neque ad mortuos pertineat: quoniam alteros quidem non attingit, alteri verò nulli sunt. Enimverò homines vulgares mortem refugiunt, interdum quidem, quasi malorum maximum: interdum verò, quasi omnium, quibus in vita fruimur, ὡς ἀνάπαυσιν τῶν ἐν τῷ ζῆν. Μάτὴν ὲ aut defungimur, cessationem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
