Latin
TICIIONIS BRIIIIE
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 466
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit, vt minùs mirum videatur, si loco non magne habuerit, quos in eo lauream adeptos Artium Magistros appellitant, vt constare vel ex ec potest, quòd cùm aliquando Rothmannus ipsi commendasset Victorini Schonfeldij Professoris Marpurgensis filium, vt illum suos inter studiolos aliquandiu reciperet, suisque in artibus erudiret; ac illud quoque adjecisset: Est, vt audio, promotus liberalium artit Magister; id hisce verbis exceperit, Si Victorinus Schonfeldt huc filium suum miserit, me inuisendi causâ, per me illi id licet. Quamprimum illi, vel mihi ita videbitur, vt ad suos remeet, vtrique satis liberum erit. An promotus sit in Magistrum liberalium Artium, nec ne, apud me perinde est: mallem tamen illum talem esse quam appellari. Sed hoc non tam leui pretio prostat; sufficeret harum discipulum esse. Probauit erge potiùs Paraceisicam Philosophiam, illiúsque principia facta ab ipso vsque Paracelso celebria. Vnde &non modò materiam ab ille assignatam retinuit, sed efficientem quoque causam, quam etiam cum eo Archaeum nominauit: vt dum de maiore, aut minore corporum compactione loquens: Cùm, inquit, omnium metallorum, atque gemmarum vna, eademque sit prima materia, non tamen omnia per Archaenaturalis, vti vocat Paracelsus, energiam, ad eam dem maturitate subtiliate, digestaque sunt. Qui etiam de causa Paracelsi mentem sibi perspectam profitetur; vt dum Graminaeum repre hendit circa illius sententiam de Penatibus Superis quam, inquit, minus recte intelligendo deprauat, exictimans eum per Penates supero. Planetas intellexisse; cum alij illeic non dentur; quod à Paracelsi mente alienissimum est. De qua re alibi, &conuenientiore loco disserendi dabi tur occasio. Sed haec quidem de Studiis De Moribus vt paucis agam hoc imprimis esse videtur de eius Religione dicendum; cùm natus fuerit in Dania, ex quo id Regnum a Catholica, Romanáque fide defecit, sequutum eum quidem fuisse patrio more, quam Reformationem Lutheranam dicunt; at non videri tamen illam eâ complexum pertinaciâ, vt non &assensum in professione opposita damnanda cohibuerit, &in consectatoribus mentem reformatiorem desiderârit. Nam primùm, dum exempli gratiâ, Theodorum Graminaeum reprehendit, quòd ex friuola, &nullius momenti, vt ait, occasione Lutherum, asseclásque perstringat. Neque enim haec dico, inquit, quod de controuersiis Religionum iudicium interponere velim. Diiudicet has, qui verum à falso discernere, atque corda omnium scrutari cunctáque absque praeiudicio decidere solus nouit. Deinde, vbi de praesagiis Noua ex Stella edisserit, Opinantur quidem, inquit, plerique Religionis statum hisce temporibus ac clarissimam quandam, adeóque Meridianam de pulsis omnibus tenebris, peruenisse lucem: Vnde igitur controuersiae, tantaque opinionum varietas, &concertationes doctorum virorum Religionem profitentium; adeò vt calamorum bella ipsis iam armis sint crebriora.