# Opera omnia. Vol. 5 497

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, AD CELEBREM VIRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/497

AD CELEBREM VIRVM IOANNEM CAPELLANVM AMICVM SVAVISSIMVM, IN NICOLAI COPERNICI VITAM PETRI GASSENDI PRAEFATIO. VM me nuper, mi CAPELLANE Suauissime, inuiseres, incidisti casu in folium, quod è praelo ad me allatum, comiterque manu praereptum, dum occoepisses legere, occurrêre versus, quos Tycho, acceptis Copernici Regulis, quodam veluti enthusiasmo fudit. lis cùm arrisisses, quaesiisti ex me, an non occasio intercurrisset, qua Tychonis vitam pertexens, Ipsius Copernici vitam synopsi quadam intexerem; sciliret, cùm illius nomen celebre adeo euaserit, quis tamen, aut qualis Vir fuerit, longè, latéque ignorari. Excepi ipse, se mihi quidem, id vt facerem, venisse in mentem; ac aeque videri potuisse occasionem fieri satis commodam; seque non quae pauca de Viro nota mihi forent, ea esse, quae cuiuis illius, aliorûmve libros legenti facilè innotescerent; cùm & mihi iam post exactum ab eius morte saeculum, non aliam, aliundéve habere de ipso notitiam daletur. Occurristi huiusmodi libros vix quibusdam paucis esse cognitos; ac me facturum rem & me dignam, & bene multis oppidò gratam, si qualiacumque mihi forent cemperta de Copernico, tum conscriberem, tum attexerem, quasi Appendicem, ad Tychonis vitam. Obtrudi ego occupationes, quarum non esses nescius: adjecique, tametsi vellem, non superfore satis temporis, vt donec quod reliquum erat ex ipsa Tychonis vita, cuderetur, id, quod poscebas, peragere, ac facere praelo commita tendum possem. Tu institisti, & in hac tanta operarios rum penuria Typographicas operas satis lentè procedere; & repetiisti rem esse dignam, cui, occupationibus aliis aliquantisper sepositis, esse ducerem incumbendum. Ne longum morer, euicisti, vt tibi Amico tam bono, Vise tam sincero morem gererem: quare & iam, libris peruo? lutatis, animum appello ad id, cuius esse suasor voluisti praestandum. BCOLAI COTLRNICI

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
