Latin
505.6 to 505.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 505.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm censuit Copernicus, non tam primam Arietis Stellam, &cohaerenteis reliquas à puncto verni Aequinoctij, versus ortum incedere, quàm psum Aequinoctij punctum, vt à Stella recedere, sic eam praecedere in occasum: Quare &huiusmodi motum non Fixarum Progressionem, sed Aequinoctiorum Anticipationem, seu Praecessionem appellauit. Ex eo autem hunc motum fieri, appareréve docuit, quòd Motus ille Tertius, cuius reuolutio annua quoque sit, non nihil quotannis periodum centri praeoccupet, fiátque adeò, vt Aequinoctia anticipare nonnihil, seu in praecedentia regredi videantur. Quia verò ad factas variis saeculis obseruationes attendens, deprehendens hanc Anticipationem inaequabiliter fieri; ac fuere aliunde obseruationes, ex quibus variari ipsius Zodiaci obliquitas deprehensa est; ideò fieri vtrumque censuit ob librarilem in modum intortę penè huiusmodi corollae, axis deflexionem, quae illam nunc promoueat, Q nunc retardet; hanc nunc adducat, nunc abducat, consonantm inirabili. Hisce ergo fusè deductis, fusè quoque exsequitur, quae spectant ad Theoriam Solis, Sic verò etiam LIBRO IV. prosequitur fusè ea, quae attinent tum ad generalem Lunae Theoriam, tum ad specialem doctrinam Eclipseon. Vbi, quamuis Hypotheseis circulorum Lunatium ab antiquioribus diuersas assumat; quod spectat tamen ad generalem cursus Luniae explicationem, diuersum nihil idcircò habet, quòd ipse quoque Lunam Terrae circumducat, &menstrui Lunae motus respectu, Terram veluti immobilem habeat; quatenus, licet transferatur, secum nihilominus Lunam transfert, ac reuolutionis illius, quasi immotum centrum manet. Notandum dumtaxat, motum quoque menstruum circa Terram in ortum fieri, &per orbitam quidem ea ratione intersecantem Eclipticam, vt Phases, Eclipses, &caetera omnia per hac Hypothesin perinde, ac per vulgarem exhibeantur. At LIBRO V. caeterorum quinque Siderum Errantium Theoriam, &secundum quidem Longitudinem ita explicat, vt ex interducta ipsis Terra, Orbium ordinem, magnitudinésque consensu quodam mirabili, certáque symmetria connectat. Illud verò praecipuum est, quòd vnico annuo Terrae attributo circa Solem motu, Planetarum Epicyclos, cumque ipsis Stationes, Retrogradationésque tollat, ac Planetis simpliceis motus, qui circa Solem continenter, &absque vlla prorsus repedatione perficiantur; relinquat.