Latin
EVNDEM
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 517
Unproofread scanNot analysed yet
EVNDEM IOANNEM CAPELLANVM, IN GEORGII PEVRBACHII, IOANNIS MVLLERI REGIOMONTANI VITAM, PETRI GASSENDI PRAEFATIO. MRAM penè iam de tabula manum, mi CAPELLANE, elaturus, cùm téque &nostro Menagio, illo officiosissimo, candidissimóque Virorum, dignatis pro solita vestra humanirate inuisere me, ac te quaerente quî se haberet tum vitae Tychonis editio, tum coepta, hortatore te, Copernici vitae conscriptio, respondi illud τὴν γῆν ὁὀρῷ. Ipse &gratune H. latus es, &inter conserendum sermones, coepisti, occasioypotheseos, etiam ante natum Tychonem, à Copernico insinuatae, quam esse fluidos. liquenteisque aetheris campos necesse sit, coepisti, inquam, praeter orem, nonnihil stomachari in Peurbachium, quasi in authorem farraginis et illorum Eccentricorum, Epicyclorumque solidorum in caelum inductae. Cum Menagius verò audire ex me vellet, quid id rei foret, de quo exposturares, coepi ipse edisserere, antiquam esse opinionem, quòd non, vt aues in vere, aut pisces in mari, ita Sidera (ac speciatim Planetae) ferantur per caelum, patiis liberis; sed infixa sint Sphaeris solidis Terram circumambientibus, quae ercumrotaiae ipsa circumducant. Fuisse hoc facile defensu Eudoxo, Callippo, anstoteli, qui, licet explicandis variis Planetarum motibus, plureis singulis PPhaeras assignarent; concentricas tamen omneis Terrae habebant, ac reputabant quemque Planetam circumvehi semper in eadem à Terra distantia: at cùm deinceps ab vsque Hipparcho, &Ptolemaeo deprehensum fuisset Planetas nunc euectiùs, nunc depressiùs Terram circumire, visum simul fuisse id fieri, sine confractione solidarum Sphaerarum, si quae essent, non posse. Et Astronomis quidem fuisse satis, imaginari, supponeréque circulos, siue orbiG à Planetarum corporibus quomodocumque id fieret, descriptas: verùm onfuisse perinde satis ipsis Physicis, &Peripateticis praesertim, idque ob reterentiam Aristotelis, abs quo admissae solidae Sphaerae; quare &illis fuisse liliate. cordi, reperire quemadmodum ista Planetarum euectio, ac depressio cum soSphaerarum constaret.