# Opera omnia. Vol. 5 535

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, REGI CHRISTIANISSIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/535

REGI CHRISTIANISSIMO A SANCTIORIBVS CONSILIIS, AC SVPREMVM IN LVGDVNENSI PROVINCIA PRAESIDEM, SESTERTIORVM ABACVM PETRI GASSENDI PRAEFATIO. AVD grauatè, vt spero, accipies, VIRORVM OPTIME, hunc qualemcumque Sestertiorum Monetâ nostrâ expressorum Abacum, quandoquidem saepè saepiùs literis tuis humanissimis requisiisti ex me, (conscius praesertim cùm fores edendarum vnum in corpus measum aliquot lucubrationum) an-non ipsum iteratò imprimendum darem. Tantulum quidem Opusculum dicare Tibi nunquam cogitassem, nec ducere tanti potuissem vt inclyto tuo nomine in ipsa fronte decoraretur; quoniam nihil allud mihi visum est, dum partem Appendicis ad Animaduersiones nostras in Decimum Diogenis Laërtij librum feci, quàm ob immutatas aliquot voces, valorem quem conscripseram peruertentes monendo, deposcentium rogantiûm. que quibusdam Amicorum vt insinuarem quibus ex princiPlis Abacum deduxissem, gratificari. Scilicet meos tantùm in vsus confeceram, ad exprimendum Monetâ nostrâ quo valore fuerint, quae Romani pridem taxârunt Sestertiis, vttre quoties legenti Auctores aliquid occurrit huius generis, midini quò id referam in promptu. Cùm verò nihil abs me Tibi negari queat, ipsummet Typis ecce restituo; sentionia enim nimiùm amari abs Te, quin si quo modo possim, sibi gularem vt obseruantiam, sic gratitudinem non tester; quips pe ex quo primùm LVILLERIVS noster ὁ μακαρίτης exoptârit!

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
