Latin
546.1 to 546.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 546.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse, aëre rursùs commutato, id, caetera inter, incommodum sensi, ac etiam num experior, vt vel minima vocis contentione, in colloquiis etiam maximè familiaribus, ea tussis mihi concitetur, qua exasperatus pulmo vix per multos dies, menseisque leniatur. Heinc cogitantem praelectiones repetere Medici auerterunt, illáque imprimis duo, vt Facultatis, sic Collegij lumina, Decanus celeberrimus loannes Riolanus Tibi apprimè notus, &Collega eximius Renatus Moreus, quo etiam praeeunte, salutare Te, bona sorte, mihi obtigit. Quamobrem exspectans dum meliùs haberem, ne omil ex parte deessem muneri, sed quantum per vireis liceret, quantumque o târat ὁ μακαρίτης, officio satisfacerem, recepi quidpiam congruum Prosel sioni elucubrandum. Talis fuit Vita, doctrinâque celebriorum per nupere ducentos annos Astronomorum, quae nunc primùm in lucem prodit. Et quoniam simul cogitaui, Tibi, qui erga nos obis vices Magni Eleemd synarij, rationem esse aliquam occupationum mearum reddendam, occum vir rit ecce argumentum, quod pertractatum simul offerrem; tale scilicet, cùm non alienam ab Astronomo manum postulet, sit etiam consentaneumm Ecclesiasticae tuae Dignitati. Ipsum quippe non aliud est, quàm quae hos Opusculo continetur Romani Calendarij Compendiosa Expositio, quamsi susciperem, non paucorum sanè adhortatio, ac instantia fecit. Id verò dico maximè, ob illum Epactarum Cyclum, qui Columnam, Seriem-ve primam in Calendario obtinet, quique in vicem Aurei Numenu substitueretur, fuit Romae totis decem annis Gregorio XIII. Pontifice Maximo, à selectiS, eximiisque Mathematicis laboratum. Scilicet ex Cycloho pendet notitia eius temporis, quo sanctum Pascha est celebrandum: quate nus vt caetera omnia per singulos menseis habentur Nouilunia, sic speciaumm illud, quod inter diem Martij octauum, &Aprilis quintum incidens, ipsum est, à quo, exactis diebus quatuordecim, Dominica insequitur Paschalis Dici autem profectò non potest, quàm multi rogitârint me, cur Epaq triginta sint, cùm Aurei tamen Numeri plusquàm nouemdecim non forent: Cur adhuc Aurei Numeri cum Epactis in Tabulis Festorum Mobilium gri beantur? Cur ipsa Epactarum deductio retrogrado ordine fiat?