# Opera omnia. Vol. 5 547.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 547.1 to 547.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/547.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/547.1

composuerit, sed Apologiam etiam pro Reformatione aduersus obiecta à Maestlino, Vieta, Scaligero, Georgio Germano, conscripserit; nihil profectò fuit mihi necesse, Apologiam texere vllam; ac potissimùm non disputatorem, sed expositorem agenti. Quare & vnum solùm heic loci adnoto; quia post illos Reprehensores, exortus est Sethus Caluisius, qui Elenchum, reprehensionem-ve in Calendarium Gregorianum copiosam instituerit, nixúsque passim, maximéque eo fundamento fuerit, quòd Tycho Braheus eiusmodi circa caelesteis motus obseruationes peregerit, ex quibus Calendarium reformari exquisitiùs possit; adnoto, inquam, sufficere, si attendamus quae fuerit hac de re Tychonis ipsius lententia. Ille ergo in Praefatione ad-Reudolphum Imperatorem De Restitutione Ste llarum Inerrantium, quam ipsius Vitae attexui, verba haec interseruit, In vanum itaque laborant, qui ex Coperniceis, & Prutenicis numeris Anni restitutionem eruere laborant; frustráque neotericam illam Gregorianam Reformationem inde oppugnant; cùm haec longè propiùs caelesti normae accedat, nec soa in his praecisio (praesertim inconsulto ipso Caelo) facilè datur, aut etiam vamodum necessaria est. Sed haec fortè nunc citra rem, nisi quatenus iuxta Sopernicum Fixarum motiones Solis reuolutionibus quodammodo sunt analogae. Alibi dabitur, fauente Numine, commodior occasio hac de re disserendi, & Anni metas accuratiùs examinandi, Gregorianamque nouiter introductam, & ve stabilitam rationem (cùm non adeò, vti à quibusdam, qui affectibus nimum indulgere videntur, insimulatur, deuia sit) confirmandi: quemadmodum * hoc ex primo capite nostrorum Progymnasmatum, & motu Solis istic accuraex obseruationibus restituto colligi poterit: vbi quoque ea, quae de Affixis Sivoibus iam praemonuimus, ex secundo eius capite vberiùs, & particulariùs, vnà cum plerisque alijs hûc facientibus constabunt. Quem quidem locum intectum eo fine heic refero, vt, quia bene multi, similes Caluisio, vereri vitoentur, ne ob caelesteis motus non satis exactè Reformationis tempore noS, & factos, deinde ex Tychonis obseruationibus perspectiores, sit fuutum, vt breui alia Reformatione opus sit; ij valeant intelligere, ipsumaet Tychonem praeclariùs sensisse, quàm vt tale quid esse ominandum isceatur. hun Hactenus, ILLVSTRISSIME PRAESVL, occasionem edissero, ob quam & * Librum conscripsi, & Tibi ipsum nuncupare mei esse officij, meaeIue obseruantiae duxi.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
