Latin
CALENDARIVM
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 548
Unproofread scanNot analysed yet
rebat, vt Tu exorereris, qui tristeis Camoenas hac tempestate respiceres, &pro ea, qua apud Eminentissimum, eundémque Ministrum prouidentissis mum Cardinalem Mazarinum polles gratiâ, nobis aditum ad illum parare Non reticebimus verò vnquam, vt benignitatem insignem, quâ ille no admittere, audire, affaríque dignatus est, sic beneficentiam: qua nos e mulauit, cùm, pro eo, quo in literas, literatósque amore est, &voluit, &iussit, vt caeteri Ordines licet, per difficilia haec tempora, detrimenti quid piam patiantur, nobis tamen res integra constaret. Id quippe sic accepimus vt, quasi nos Artium bonarum, ingenuarúmque Mystas haberet, Patrias cham Iosephum fuerit imitatus, cum caeterorum Aegyptiorum bona Regios pignerans, exceptos tamen voluit, iussitque Sacerdotum fundos. Testabi mur quin- etiam spem, quam se concepisse disertè expressit, fore breuis Pace parta, Rex optimus saeculi Augusti foelicitatem restituat, &bonaeliu rae, vt praecipua pacis ornamenta efflorescant. Superest, vt Tu, ILLVSTRISSIME, ac REVERENDISSIME PRAESVL, bolli consulere hanc meam interpellationem digneris, &gratè (vt supplel quaeso) accipiens hoc Nomini tuo consecratum Opusculum, habere id velli in animi mei ad Te venerandum, Tibíque obsequendum propensissimil gnificationem. VALE. Parisiis. Idibus Iunij M. DC. LIV. ROMII