# Opera omnia. Vol. 5 553.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 553.5 to 553.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/553.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/553.5

Sed, vt pergamus rem declarare ex communiore sententia, accommodatéque ad vocatum Numae, Pompilianumve Calendarium Numa denique suis sedibus Calendas, Nonas, Idus reliquit, ac ipsis lanuario, & Februario, perinde ac aliis, qui erant dierum XXIX. attribuit (tamersi ob factam immutationem, numerati aequè in omnibus mensibus fuerint xvij. ante Calendas, excepto Februario, in quo xvj. ) Reliquit verò etiam Mensibus à numero dictis sua nomina; neque enim Quintilis minùs hoc fuit nomine, quàm ante; quamuis ob praemissos Martio duos menseis, septimus à primo haberetur, non quintus: sicque Sextilis, & caeteri. Fuere ergo tunc Martius, Majus, Quintilis, October, dierum, vt priùs XXXI. Ianuarius, Aprilis, lunius, Sextilis, September, Nouember, December, dierum XXIX & Februarius xxviij. ac facies adeò Calendarij sine Festis, aliísque Adjunctis exhibita, euasit, vt vides heic inferiùs. Quoniam verò erat hic annus Lunaris, & Solaris eum excedebat diebus decem, aut vndecim; ac efficiebatur proinde, vt Bruma (hyemisve initium) diebus rotidem singulis annis promoneretur, annive principium ipsam antecederet; sicque intra annos, v. g. treis, Bruma non initio lanuarij, sed initio Februarij foret; ideò excogitata fuit Graecorum more Intercalatio, qua, interiecto congruo dierum numero, tantum transigeretur temporis, quantum foret opus, vt Bruma quasi retraheretur; seu, mauis lanuarij, Annive initium in ipsam Brumam restitueretur. Graeci scilicet; cùm Lunarem annum dierum cec. LIV. praecisè haberent, ac putarent annum Solarem dierum coc LXV. excedere illum diebus praecisè x1. (dies hosce dixerunt ὑπερβαγνοντας, quasi excedenteis aut superfluos) coepere altero quoque anno intercalare mensem ex diebus bis vndecim, seu xxij constantem, quem ea de causa dixere ἐμβόλιμον injectitium, vt altero quoque anno, seu initio tertij restitutio principij anni ( quod ipsis ad Solstitium aestiuum erat) fieret. Heinc totum id temporis spatium dictum ipsis fuit ριετηρίς, h. e. Triennium, quod reuerâ tamen διετηεις seu Biennium fuit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
