# Opera omnia. Vol. 5 565.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 565.5 to 565.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/565.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/565.5

annotum, fuere, alius quidem annorum 30 vius &5 alius 16 seu duarum Octaeteridum, ex quibus Hlippolytus Episcopus Portuensis sulannum Christi 222. Ἐκκαιδεκαετηρίδα, Cy clumve annorum xvj. confecit, praeter caeteros celebrem; quovsque Anatolius Episcopus Laodicenûs sub annum 275. Cyclum Decem nouennalem induxit. Induxisse certè memorat Eusebius: tametsi Beda Eusebium ipsum composuisse primum talem Cyclum dicat. Hic porrò Cyclus fuit quidem tempotis progressu commodissimus omnium visus; verùm, non quatenus descriptus ab ipso Anatolio, qui & duo tantum dis-sexta per totam Cycli seriem agnouit &, constituto Aequinoctio ad diem Marrij 25. constituit Paschalis celebrationis limites diem Martij 27. & Aprilis 23. sanxitque, si Luna xiv. in Dominicam incideret, posse eâ Pascha celebrari; adeò proinde, vt celebrationem à Luna xiv. in xx. extenderit. Meminit ille diuersae iam apud Gallos computationis. Successit deinde anno Christi 328. (nisi malis cum plerisque dicere 325.) successit, inquam, generale, ac celebre illud Nicaenum Concilium, quod Cyclum quidem Decem nouenaalem, peritis viris in consilium adhibitis, retineydum censuit; sed quia tamen tam circa ipsum, quàm circa diem Aequinoctij difficultates supererant variae; idcircò rei definiendae curam demandauit Alexandrinae Ecclesiae; ob antiquam apud Aegyptios, ac in ea praesertim vrbe, Astronomiae peritiam; vt re deinceps communicata cum Romano Episcopo, & ex illius indictione Ecclesiis longinquioribus, Pascha eodem die celebrari à Christianis omnibus posset. Res proinde sic fuit peracta, vt post annos demum 50. B. Theophilus Alexandrinus Episcopus & Cyclum annorum 418. sen 22. Cyclorum Decem-nouennalium condiderit, & Canonem, seu Tabulam, vt iam dicimus, Temporariam, ab anno 380. in centum annos extenderit, in qua & Luna xiv. & Paschalis Dominica quoto quoque anno ostenderetur; idque praefatus, Aequinoctium xij. Kalendas Aprilis, hoc est diec Martij xxj. contingere (vt nempe studiosiùs, ex mente Concilij obseruatum fuerat) & quandocumque Luna xiv. in Dominicam diem incideret, Pascha in insequentem, seu post septem dies, differendum esse. Subscripsit statim S.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
