# Opera omnia. Vol. 5 595.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 595.5 to 595.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/595.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/595.5

annis exactis, istam nouemdecim Epactarum commutationem facere: verùm, quia interim detractio diei Bis-sextilis variè se intermiscet, facitque, vt illae 19. Epactae nunc in eas, quae antecedunt, commutentur, nunc in eas, quae consequuntur, nunc in neutras, sed eaedem permaneant; ideò fuere quaedam Tabulae construendae, ex quibus intelligeretur, quando, & quarum Epactarum facienda commutatio foret. Condita ergo primùm fuit, quae & dicta est Tabula Epactarum expansa, in hunc modum. Collocati primùm in fronte ex ordine sunt nouemdecim Aurei numeri initio ducto à numero iij. qui in vetere Calendario praefixus erat Calendis Ianuarij. Retinetur porrò etiam iam Aureus numerus, non sanè in eum, quem priùs, vsum (neque enim ampliùs aut collocatur in Calendario, aut Nouilunia indicat) sed, vt sit quasi index respondentium sibi ipsi, provt tempora exigunt, Epactarum nouemdecim; vnde & in Tabulis temporariis apponi ad latera, siue è regione Epactarum solet. Deinde cùm sub numeris Aureis totidem columnae, seu ordines sint, qui singuli Epactas 30. contineant; sunt proinde Series, ac veluti lineae transuersae 30. quae contineant singulae Epactas nouemdecim. Epactarum autem omnium distributio ab infima Serie constituta pendet: Scilicet, cùm Epacta 1. in ipsa Serie infima sub numero Aureo iij. fuerit posita; conficiuntur primùm caeterae ad dextram, hoc est xij. xxiij. &c. ex additione continua xi. & detractione 30. quoties superant: nisi quòd, ad Epactam xxvij. quae est sub Aureo numero xix. adduntur non xi. sed xij. vt proinde Epacta sequens euadat non viij. sed ix. ob causam superiùs, cùm de Aureo numero, & Embolismicis annis, dictam. Tum autem Serie hac constituta, caeterae Epactae ascendendo sursum iuxta naturalem ordinem dispositae sunt, & vnitate quidem resumpta, post Epactam XXX. aut positum potiùs, ipsius loco, asteriscum *, ac ea cautione adhibita, vt sub Aureis numeris xij. xiij. xiv. xv. xvi. xvij. xviij. xix. loco Epactae xxv. scribatur 25. charactere nempe, aut colore diuerso, ob causam posteriùs dicendam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
