Latin
599.5 to 599.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 599.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
At verò id incommodum deuiuabiur, si sub illis numetis, ac in suls aritbus, serbatur Epacta non xxv. sed 25. cesoul Aueeiliaem, quatenus in Calendario apponitur quoque Epacta 25. in huiusmodi quidem mensibus, loco superiore, seu è regione Epactae xxvi. in caetaeris autem mensibus, è regione Epactae xxv. Exinde nempe efficitur I. vt annis illis Epactae 25. &xxiv. in eosdem dies nunquam concurrant. II. Vt periculum non sit, ne Epactae 25. &xxvi. in idem, per sex illos menseis, nos reuoluant incommodum; quando in nulla ex Seriebus, in quibus est 25. reperitur simul xxvi. III. Vt Epacta 25. possit in aliis mensibus liberè referri ad eosdem dies, cum Epacta xxv. quia periculum in illis non est, ne in eosdem dies cum Epacta xxiv. concurrat. IV. vt in aliis saeculis periculum non sit, ne Epactae xxv. &xxiv. iisdem diebus attributae idem, quod cauetur, incommodum creent: quoniam in nulla aliarum Serierum reperiuntur simul xxv. &xxiv. sed vel vna, vel altera, vel vtraque ipsarum deest; adeò proinde, vt cùm altera Epactarum in vsu est, eidem diei attripuatur. Sic nostro isto saeculo, v. g. &ad annum vsque 1700. quia in vsu est Series D, in qua xxiv. non xxv. reperitur, Nonilunia nobis indicat Epacta non xxv. sed xxiv. &duobus saeculis insequentibus, quia vsui erit Series C, in qua reperitur Epacta non xxiv. sed XXV. Nouilunia non xxiv. sed xxv. indicabit. At verò, quia tribus aliis consequenti. bus saeculis, vsui erit Series B, in qua 25. &xxiv. reperiuntur; indicabuntur quidem Nouilunia per Epactam xxiv. vbi ea occurcet, exsistente Aureo numero vI. veruntamen indicabuntur per Epactam non XXV. sed 25. quatenus occurret, Aureo numere exsistente xvij. Requires fortè hac occasione, cur in Calendario ad diem vltimum Decembris, &ad latus Epactae xx apposita sit nigra Epacta 19. Sed id nempe idcircò factum, quòd ob causas superiùs deductas, vltimus mensis Embolismicus intra annos 19. occurrens, debeat esse, non 30. dierum, vt caeteri, sed 29. dumtaxat; atque idcircò quando Epacta xix. concurrit cum Aureo numero xix. (quod cùm contingat hoc saeculo, propter seriem D, non continget tamen deinceps ante annum 8500.