# Opera omnia. Vol. 5 603

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, TTIMII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/603
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/603

vt in ipsa fronte admonetur, quòd Aureus numerus vno anno ante Christi Natiuitatem occoepisse intelligatur, vt aliquoties dictum iam est. Sic, cùm, exempli gratiâ, anno Christi 8. respondeat è regione 8. quia is numerus vnitate auctus, fit 9. intelligimus Aureum numerum anno 8. fuisse 9. Ac pari ratione Aureus numerus competens anno 70. intelligetur fuisse 14. addito 1. ad 13. competens anno 600. fuisse 12. addito 1. ad 11. competens anno 3000. fore 18. addito 1. ad 17. atque ita de caeteris. Atque id quidem facilè pro singulis annis in Tabella expressis. Pro annis verò caeteris, qui in Tabella non exprimuntur, nihil aliud, quam addendi sunt Aurei numeri competentes seorsim millenariis (etiam decies, ac centies) itémque centenariis, denariis, vnitatibus, numero annorum proposito expressis, & addenda illis vnitas: Sic enim numerus ex omnibus colectus erit anni propositi, vltimive illorum Aureus numerus; & detractis quidem 19. si ex collecto numero semel pluriesve detrahi possint. Exempli gratiâ, quia annus 1654. in Tabella non continetur, è regione 1000. accipe 12. è regione 600. accipe 11.è regione 50. accipe 12. è regione 4. accipe 4. hos numeros compone, & vnitatem adde, fient 40. detrahe bis 19. seu 38. supererunt 2. pro Numero Aureo huius anni. Sic, si velis scire Aureum numerum anni 1679. collige simul numeros 12. à latere 1000. 11. à latere 600. 13. à latere 70. 9, à latere 9. adde 1. producentur 46. ex quibus si detrahantur bis 19. hoc est 38. supererunt 8. pro numero Aureo, eiusmodi anni. Quandoquidem autem necessarium est ad inuentionem Paschatis, Festorúmque aliorum mobilium, non modò Aureum nu merum, & cum ipso Epactas nosse, sed etiam quae sit quoto quoque anno Dominicalis litera; ac ad habendum literae Dominicalis notitiam, necesse est nosse quotus ille annus intra Cyclum Solarem sit; ideò Canoni de Epactis subnectuntur alij duo hac de re; Tertius nempe inscribitur De Cyclo Solari siue literarum Dominicalium 28. annorum; Quartus autem inscribitur, De litera Dominicali. Et quo quidem modo inueniri possit ad quemlibet annum Solaris Cycli numerus, deductum superiùs iam est; tametsi iuuat hoc quoque loco Tabellam apponere, desumptam ex Canone 3. neque absimilem superiori. Tabella in quibus nulla Nouilunia contingere repui inseruit nobis ab anno vsque 1582. & 1600. tarentur; nulli iam reperiuntur, quibus ad annum vsque 1700 exclusiuè, & 11. inserEpactae non attribuantur; vt nulli sunt, is uiet exinde in 1800. exclusiuè; & 111. exinquibus, temporis progressu, non possini de in 1900. exclusiuè & iv. exinde in 2100. Nouilunia, ex antedictis, contingere. exclusiue, &c. Ita rursus 1.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
