# Opera omnia. Vol. 5 613-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/613-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/613-2

CAPVT VII. Tabula Paschalis antiqua, sed reformata, eademque perpetua, ad inuentionem eorumdem Festorum. T de posteriore Tabula iam dicamus, ea heie reperenda non sunt, quae de ipsa, provt est antiqua, suo superiùs loco memorauimus; sed ea dumtaxat, quae ad eandem, quatenus reformatam, spectant. Attende imprimis pagina insequente cuiusmodi soleat integra exhiberi Constat sanè Reformationem in eo praesertim consistere, quòd loco Aureorum numerorum (qui tamen in suo, hoc est prime ordine relinquuntur) insertae Epactae in eam sint, ad festum Paschatis inueniendum. Videre autem licet eas esse numero 30. hoc est ab vsque xxiij. ordind retrogrado, ad vsque XXV. & XXiv. eodem modo dispositas, quo se habent in Calendario, à die 8. Martij Paschalium Nouiluniorum termino, in 5. Aprilis terminum promotiorem Quòd verò ad dextram Epactae xxiij. vacuam seriem vides, hoc est, nihil appositum ex ordinibus caeteris; res est, intelligenda ex iis, quae sunt circa Auteum numerum deducta. Vt enim in serie Aurei numeri xvi, ita in serie (quae eadem est) ipsius Epactae xxiij. nulla est litera Dominicalis descripta, nullus dies Paschalis (nullum caeterorum Festorum mobilium) quòd Epacta exsistente xxiij, & Luna proinde xiv. cadente in diem Martij 21. Pascha esse illo die non possit; sed possit dumtaxat aut die insequente 22. si dies 21. fuerit Sabbathum; aut die 23. si 21. fuerit feria vi. aut 24. si feria v. atque ita de caeteris, vt inculcatum saepiùs iam est. Quin etiam, vsus Tabulae per Epactas, non alius est, quàm, qui est descriptus per Numeros Aureos. Videlicet, datâ Epactâ, cum Dominicali anni litera, adnotanda est, pari modo, in eadem serie, ac intra ordinem literarum quae litera occurrit; &, siue ipsa sit Dominicalis anni, sine non sit, progrediendum deorsum est, quovsque primum litera Dominicalis anni occurrat; tunc enim in ilius serie ad dextram occurret in suo ordine dies Paschae; atque idcircò etiam in suis, Mobilia Festa reliqua.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
