# Opera omnia. Vol. 5 615.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 615.9 to 615.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/615.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/615.9

atque ita porrò ex ordine ad vsque vltimam Epactam XXV. aut xxiv. quae, quòd indicet cùm litera D, diem Aprilis 19. non potest, nisi interceptis seriebus quatuor, cum litera E, indicare diem 20. neque, nisi quatuor, cum litera F, diem 21. neque, nisi quatuor, cum litera G, diem 22. neque nisi quatuor, cum litera A, diem 23. neque nisi quatuor, cum litera B, diem 24. neque, nisi quatuor, cum litera C, diem 25. Videre proinde ex his licet Tabulae vtriusque conformitatem; & quemadmodum toties repetitae in priore Epactae, potestate, vt aiunt, contineantur in posteriore; quatenus vt in illa Epacta xxiij apponitur ex ordine literis D, E, F, G, A, B, C, quibuscum Pascha indicare potest; ita in hac spactae xxiii, subiiciuntur à proxima serie endem y. literae, quibuscum Pascha indicet ad eosdeminet dies. Et, vt in illa Epacta xxii. apponitur ex ordine literis E, F, G, A, B. C, D: ita in hac Epactae xxii. subiiciuntur à proxima serie eaedem 7. literae quibuscum rursùs Pascha indicet ad eosdem-met dies. Et, vt in illa, Epacta xxi. apponitur literis F, GA, B, C, D, E, ita in hac Epactae xxi. subiiciuntur eaedem literae Pascha ad eosdem dies indicantes, &c. Ex quo rursùs sit, vt quemadmodum in Tabula priore Ob parem rationem toto saeculo abam priore, ac in secunda serie sub litera D, colno 1800. accipienda erit, quae erit post nolocantur istae Epactae XXII. XXI. XX. XIX stram, non tertia, sed secunda.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
