Latin
619.5 to 619.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 619.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
incidat Facile interim obseruatu est, idem circa festum S. Luciae contingere, licet die mensis 13. sit, ac circa festum S. Crucis, quod est die mensis 14. quoniam Dominica prima Aduentus, non penes Kalendas Decembris, vt in Septembri sit, mensuratur, sed penes Nouembris diem vltimum. Quamobrem autem Maiores nostri Dominicam 1. Aduentus attendendam censuerint penes Nouembris vltimum, potiúsquam penes Decembris primum; Causa illis fuisse videtur, vt forent quotannis Dominicae Aduentus, siue ante diem Natiuitatis quatuor; quòd, iuxta iam dicta minimè eueniret, si re penes ipsas Kalendas attenta, Dominica prima die 4. contingeret tunc enim Dominica quarta in ipsum-met diem Natiuitatis incideret, sicque maior quaedam in Ecclesiastico Officio perturbatio interueniret, Supersunt iam duae extremae Columnae, quae ad Calendarium vetus attinentes idcircò appositae sunt, vt discrimen pateat, quo Pascha à nobis, &ab iis, qui Calendarium vetus retinent, celebratur. Prior Literarum est Dominicalium, quae, nulla facta interruptione, ex Stylo vsque Vetere, pet annorum seriem decurrunt; ita nimirum, vt literae G, F, ad primum Cycli annum tanquam Bis-sextilem pertineant; cùm nos Stylo Nouo, attribuamus eidem anno literas C, B. ,respodenteis ipsis G, F, vti &caeterae proinde caeteris, quatenus superiùs fuit declaratum Quanquam &res, nisi ad vsque annum 1700. non constabit. Eo siquidem ipso anno vnica nobis, seu Stylo Nouo, litera C, literis G, F, ex Stylo Veteri respondebit; ac deinceps, ob vnum diem, praeter 10. antè exemptos; detractum, literis G, F, respondebunt non ampliùs C, B, sed D, C, vti &post annum 1800. ob detractum alium, literae E, D, &post annum 1900. ob detractum alium, literae EF; ac tandem post annum 2100. ob detractum alium, sint futurae, vtroque stylo, literae, G, F. Tametsi statim post annum 2200. ob detractum alium, futurum sit, vt literis G, F, Styli Veteris respondeant ex Stylo Nouo literae A, G, &post annum 2300. ob diem detractum, literae B, A, atque inta porrò, quotiescumque dies noui detrahentur.