# Opera omnia. Vol. 5 632

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, AD THEORIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/632
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/632

Quoties autem, attendenti mihi ad tuum illum bonarum omnium literarum studiosissimum animum, tuâmque in literatos omneis propensissimam o luntatem, insusurrare illud in Te meritò subit contra mentem Poëtae transformatoris: Quàm bene conueniunt, & in vna sede morantur Majestas & amorquippe sic sentio, sic dico, fecit Te natura majestate vels randum, fecit eadem Te indole amabilem; composuit ad grauitatem, composuit eadem ad comitatem; euexit hiuina Prouidentia ad Ecclesiasticas dignitates, euexit eadem ad illum beneuolentiae apicem, vnde animos omnium conem liaris: Quin etiam si majestatem natura expressit, arsillam morum lenitate suauissimâ temperauit; si indidit ame rem natura, ars illum morum grauitati continentissims miscuit: Quòd si majestatem simul & amorem tamasis quàm natura inseuit, egit Prouidentia suas parteis, duo nec abjectione nimis familiari majestatem imminunit, Ben que elatione nimis insolenti amorem sede exturbauie pullt verò si liceat primas alterutri concedere, ampigendus diu non est, superat amor majestatem, nam id sibresi maximè cordi, vt cordi sis omnibus: Itaque efesi amor tanto magis obtineat, quanto mirè amabilem efficia ipsam majestatem, adeò vt quae in aliis est, siue ad terrorem siue ad odium comparata, fiduciam in Te prouocet, & beneuolentiam accersat. Haec aliàs vberiùs si Deus faxit mini dicenda cùm Tu volueris nulla re magis quàm amore abi me agnosci. Patienter ergo feras quae Te jubente Tyronio, bus Musicae sum dicturus & tuam incomparabilem bonitatem deprecor & beneuolentiam deposco. MANV MAN VOO

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
