# Opera omnia. Vol. 5 654

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, MONOCHORDONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/654
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/654

si Tachone proportionata, sen Tripla vatriaPorrò Guido necdum contentus hac nom, quam etiam Hemioliam & Sesqui- alteute ameun, ua cantandi merhodo, inauditam antehac plurium Manu plurium vocum Symphoniam excogitasse dicitur primus (certè nullam ipsius memoriam habemus apud Veteres; etsi tritum est dum Nautae, &c. cantant Octaua acutiùs canere quàm iuniores, ac alias quoque inflexiones vocis variare) ac fuit etiam auctor Instrumentorum Polyplectrorum, vt sunt Clauicymala, Clauichordia, &c. cùm priùs nihil tale. Scala Guidonis componitur ex vocibus grauibus, acutis & superacutis, literas scilice repetendo. Concludit R. Pater nullum exstare monumentum quod Antiqui Polyodia vsi sunt, sed sola Monodia, hoc est vnica voce nisi quòd haec Lyrae, Cytharae, aut Tibiae accommodabatur. Quòd enim quatuor illa apud Ptolemeum ἀγώγη, pro quatuor vt iam vocant partibus accipiantur, sunt tantùm varia vocis affectiones, ac veluti figurae tropi harmonici, quibus cantus decorem & gratiam acquirebat, quod & deducit, & sub fine, Qua verò Boëtius, Ptolemaeus, aliíque de Harmonia praeter Diapason, Diapente, Diatessaron, & ex hisce compositas, nullam aliam agnoscerent consonantiam; nec enim Ditonos, Semiditonos, Hexachordúmque inter consonantias vt modo computabant ante Guidonem, & à temporibus D. Gregorij differat, ita notabantur per septem literas A, B, JC, D, E, F, G, (quas proinde Guido retinuit, addita T, ad componendum Octauam) vt constans inter quem tonum, aut semitonum foret, ac id semper seu ascendendo, seu descendendo sumatui At Tonus. C Semitonus. Dὲ Tonus. E Tonus. F. Semitonus. G;Tonus. Atque haec de generibus Musicae

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
