Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 658
Unproofread scanNot analysed yet
Vt taceam posse quidem ad vnam, alterámve chordam praetereà excurri, sed non sine magno plaerumque concinentium incommodo. Dixi autem, dum vocibus permutatis canitur; nam si canendum sit paribus, vt si omissa parte summâ, duo, tresve tenores sint, tunc tantus excursus necessarius non est, potéstque chordarum systema esse longè minus. Vnde &obiter intelligi licet, non posse propriè parte esse plures, quàm quatuor; quoniam cùm plures inducuntur, non ideò chordarum Systema augetur, sed partes ipsae sic ingeminantur, vt sint duo tenores, v. g. quorum vnus sit altera tota tertia acutior; videlicet quasi bipartiendo quintam, qua tenor superat partem imam, atque ita de caeteris. Praetereo autem cùm ex opposite pauciores partes sunt, vt puta vel duae, vel tres, posse eas in absentium confinium chordas sic excurrere, vt ipsas quasi suppleant, iisdem exhibitis consonantiis Intelligitur consimiliter, ad agnoscendum concentus modum attendendam quidem praecipuè esse finalem chordam, seu eam in quam concentus totus desinit; at quia plerumque dum modi authentici sunt, in medias chordas definitur, dum collaterales in extremas; ideò attendenda textura est tota, ac peruidendum ad quas chordas crebriores fiant cadentiae. Id certè maximè es necesse, vbi modi non simplices, sed commisti sunt, veluti primus cum decimo, quintus cum duodecimo, caeterique pari ratione Quod dixi porrò deligendum esse modum congruum, vt cantus orationi consentaneus sit; patet accedere debere, vt quae pars praecipuè argumentum exprimit, motiones gradatim, aut sal tuatim; minores, aut maiores pro ipsa argumenti conditione subeat. Nam si argumentum querulum, luctuosum, flebiléque sit, procedendum maximè est per Hemitonia, itemque per minores tertias, sextas, tertias decimas supra infimam; &supra chordas accidentaleis vsurpanda interdu b molle, ac Diesin; vt praeteream notas maiores durantiorésve esse debere; vti &secus agendi constat, vbi argumentum laetitiae est; caueri autem potissimùm motiones illae lenes debent, vbi argumentum, iracundiam, immanitatem, aspe ritatem prae se fert, vsurpandaeque maximè praeter tonos integros maiores tertiae, sextae, tertia decimae: quartae quoque vndecimaeque, ac se ptimae etiam, praecipuéque cùm syncope, hoc est nota, quae in tactus elatione coeperit, perseuerante in depressione. Quanquam verò haec iam attinent ad praxin, iuuat tamen adhuc duo, aut tria quaedam generatim subiicere. Vnum est, vt adhibeantur consonantię potissimùm; tametsi, vt antè innuimus possint interdum dissonantiae appositè intermisceri. Debent autem initio speciatim solae adhiberi consonantiae, eaeque, quantum licet perfectae, &maximè quidem si partes occipiant simu canere; nam si alioquin vna post aliam possint imperfectae quoque vsurpari.