# Opera omnia. Vol. 5 661

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CVI ACCESSIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/661
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/661

POPVLOQVE DINIEINSI PETRVS GASSENDVS Ecclesiae Praepositus, S. ESTRA fuere vota, MI PRAESVL, MEI COLLE? GAE, MEI CONCIVES, vt appellerem animum ad ea, quae audiistis interdum me de Ecclesia, Vrbéque nostra edisserentem, conscribenda. Nempe soliti estis demirari, quî potuissem è tenebris educere illa non pauca, quae forent vobis incognita; ac reputastis, nisi ea scripto sustinerem committere, fore, vt, me exstincto, in densam cariginem relaberentur. Manum itaque, ante meum à vobis discessum, operi adp nouis ac iam, alias inter Elucubratiunculas, emissurus quoque hanc sum; entò sanè alacriùs, quantò propria alioquin sponte hoc mei in Patriam affestus exhibiturus specimen, persentio me facturum rem Vobis futuram non iniucundam. Dudum est certè, quòd cogitâram, non antè, si Deus daret, emori, quàm hocce officio vt defungerer, hoc est, vt ex iis, quae aut fando à maioribus accepissem, aut ex libris intellexissem, aut ex euolutis innumeris renè Registris, Actísque eruissem, aut ex viris curiositatis oppidò rarae addidicissem, Opellam huiuscemodi quantulamcumque concinnarem. Ac me rum quidem nunquam habui, qui possem Principis Poëtarum imitatione dicere, Primus Idumaeas referam tibi Dinia palmas, Et viridi in campo templum de marmore ponam: Verùm, non ideò intentatum pro modulo virium debui sinere, si Diniae forre commendationem quaerere aliquantulam possem. Quippe tametsi futuri snt, qui me res adeò tenueis, ac nostrae istae Dinienses sunt, extulisse in vulgus causentur; tuebor me tamen, quòd hanc nactus Spartam, ornare hanc buerim; &, cùm alij suis glorientur Mycenis, imitari mihi eum licuerit, qui ithacam suam in asperrimis saxulis affixam, tanquam nidulum, immortalitati etlam anteposuit. Videlicet, tametsi Patria nec magna, nec splendida sit, non ideò minùs patria est, aeque minùs ipsi debemus, quòd sumus; atque adeò esse eam nobis minùs caram aequum non est: cùm & eo ipso magis teneamur, quò exornare valeat nos, euadere ipsi cuipiam ornamento. Neque verò hoc dico, quasi nostra haec tenuis prorsus sit, obscurâque habenda; cùm Ciuitas fuerit iam Plinij, Ptolemaeique temporibus non contemnendi nominis, quipPe Regionis cuiusdam Caput; ac ideò deinceps in Prouinciarum distribatiose Dioecesis euaserit secundum Metropolim prima. Quanquam, occasione istorum, qui scribi, nisi grandia, valdéque illustria non ferunt, admoneo fore, vt heic non videant claram Rhodon, aut Mitylenen, aliamve id genti vrbem laudari, nec facta virûm, quae aeternis famae monimentis inclytas reant: admoneo, inquam, maturè, ac in fronte; ne, si fortè ea, quae sequentu legere sustinuerint, sese deinceps operam, praeter spem, lusisse querantum Ad caeteros quod attinet, qui non perinde praeter pauonem, rhombumque omnia fastidiunt, ac rerum fastu non sic ducuntur, quin cognoscere patua aequè, & magna cordi habeant, ij, nisi aliud, saltem me eum esse deprehensuri sunt, qui cùm caeteris non inuideam, vt sint palatiorum amplitudine, mgnificentiâque gloriosi, ipse casis humilibus, pauperéque cauo sim laetus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
