Latin
665.9 to 665.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 665.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Appellatur etiam inferior ob superiorem alium citra, ac vltra Portaleti regionem, quovsque factus è Regione turris, quam esse inter Portaletum, ac Balneorum Portam est dictum, tum dilatatur in Macellum, tum flectitur in laeuam, excipitúrque à vico ipsi parallelo, &superiore dicto, qui mox in Plateam praecipuam ampliatur, &coactus rursus in angustias ad appellatam Vrbis domum, aperitur breui in Plateolam, quae ante Portam Balneorum est, sinuaturque exinde ad laeuam in Portam Trauersiae. Praetereo autem Regionem vrbis in quam statim à Porta Galberti ad laeuam, ascenditur, venire Rupis nomine; scilicet à substrata rupe; &,cùm sint aliquot illius quasi maeandri, seu viculi; superiores duos ex iis, qui secundum vrbis longitudinem sunt, coire in vnum ad meridiem Castri, ipsiúsque Ecclesiae; infimum verò excipi à vico Iudaico dicto, qui mox descripto subiicitur, ac interceptam adeò sub Castro Regiam domum, seu Palatium habet. Is Parallelus est ipsi Recto; vnde &illo alio per decliuitatem accepto, succedentem habet, quem Superiorem diximus, quique sub medium leuiter flexus alium excipit, ex porta Vbaci obliquè subeuntem; idque deducto in vtrumque angiporui, quo ex rupe, ac parte Ecclesiae orientali excenditur. Cùm sint porrò vici intra Vrbem angusti, tum angustiores etiam, obscuriorésque ex eo redduntur, quòd Domorum facies non parietibus, sed productis contignationibus insistant: quò fit, vt qua praesertim parte contignationes huiusmodi columnis nullis suffulciuntur, inamoenus sit, propter situm inaequabilem domorum, prospectus. Fit praedio non procul sito. Integra penè praeFit quoque, vt domus, quae maxima parter arcum visitur adhuc eius structura; te oblongae, augussaeque sunt, sint simul ob& Moeniorum, quae excuntibus cohaetem scurae; &quae camerae mediae inter anticas, illi ad sinistram. Tertia exstitit, vbi nullum posticásque sunt, efficiantur caecae; nis iam obseruare licet illius vestigium: qu quòd in quibus sunt scalae medium occunempe murus quem diximus tendere in lio pantes aedificium; spatium quadratum adiaream, &terminatur, &ab eo excipitur, qui cet, ac inane in caelum patet (Caelum apertum est secundum vineam Praepositurae ab octa nominant) ex quo aliquid lucis corriuetur.