# Opera omnia. Vol. 5 675-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, LECTIONES IN FESTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/675-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/675-2

LECTIONES IN FESTO S. Domnini Primi Diniensium Episcopi, quod celebratur Idibus, seu die Februarij XIII. Omninus ex Africa oriundus, cùm elo Christianae Religionis arderet, vnà cum comite Vincentio, sequutus est Marcellinum Ebredunensium Antistitem, quo tempore ille Romam appulit, ac Eusebium Pontificem, Constantino iam imperante salutauit, Sed & simul cum Marcellino in Galliam Inalpinam mißus, operam aßiduam illi praestitit, donec fides Christi in Ebredanensium Ciuitate, & circumuicina regione disseminata, radices egit. Tunc verò à Marcellino dimissus cum Vincentio est, fidem vlteriùs propagaturus. Constituit autem ad Diniensium ciuitatem aeccedere, in qua ldolorum cultores, & Christiani nominis osores esse fama erat. Et certè quam-primùm os aperuit, aduersus idola verba faciens, & Salnatorem Christum praedicans, repugnanteis acriter dissertatores habuit, quovsque & ratione persuasionem Deorum falsorum euertit, & oratione in caelum fusa, fidem in Christum obtinuit; & signis, ac virtutibus fuit, perpetuo munere Leuitae Dompim tibus fidem habitam confirmauit. Siquifungi maluit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
