# Opera omnia. Vol. 5 707-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, AGAPIVS, ET BOBO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/707-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/707-2

AGAPIVS, ET BOBO. Nterjecto tempore, quo ignoratur quis Heraclio Episcopus successerit, celebratum est, Clodouaeo II. regnante Cabilonense Concilium, circa annum DC. L. cuius Canon. xx idemque vltimus hic est; Agapium verò, & Bobonem Diniensis vrbis Episcopos pro eo, quòd ipsos contra statuta Canonum in multis conditionibus errasse, vel deliquisse cognouimus; ipsos, iuxta tenorem Canonum, ab omni Episcopatuum ordine decretimus degradare. Quamobrem porrò duc fuerint, aut quibus in rebus errârint Dinienses isti Episcopi, conjectu facile non est; nisi quòd suspicari licet, fuisse eos viros ambitiolos, paribus fortè suffragiis creatos, paribus factionibus fretos excitasse tragoedias, vi constitisse, alternis vicisse, &c. Non tacendum tamen videri Bobonem fuisse restitutum posteriùs; & maximè quidem, si idem fuit Bobo qui IX. pòst annis subscripsit Clipiacensi Concilio, circa immunitatis priuilegium Monasterio S. Dionysij à Rege, qui primus subscriosit, concessum. Certè vno antè saeculo tam Salonius Ebredunensis, quàm Sagittarius Vasionensis in 11. Lugdunensi Concilio depositi fuere, ex Gregorio Turonensi, per Papam postea restituti, EMINVS. IIc iam eminùs, hoc est longè, memoratos hactenus Episcopos consequitur; cùm successio vltra trecentos, & sexaginta treis annos ignorata desideretur. Debetur autem indicatio Episcopi huius, Riuierae, qui illum detexit ex Charta Donationis factae à Radone Ebredunensi Archiepiscopo Ecclesiae S. Matiae ad Ilionem, anno ab incarnato Domino M.XXV. regnante Rudolpho Rege cum huiusmodi subscriptionis forma, Sig. RadoniEpiscopi, Eminus Diniensis Episcopus firmauit. Bellonus testis. Goffredus testis. Leodegarius testis. Imbertus Canonicus rogatus scripsit. Haec sunt nomina Canonicorum S. Marcelliui. VGO. TVius indicatio à Peireskio est, qui ad Hme de ipso hanc schedulam misit. Anno M.XL. Idibus Octobris, Vgo Dignensis Episcopus cum Ismidone Ebredunensi, Raimbaudo Arelatensi, Petro Aquensi, Leodegario Viennensi, & aliis Prouinciae Praelatis, Massiliae subscripsit prinilegio per Benedictum Papam IX. concesso Monasterio S. Victoris Massiliensis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
