# Opera omnia. Vol. 5 708

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, LAVGERIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/708
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/708

Vm interjectus porrò hiatus inter LauCgerium, & Guidonem, octoginta anno rum sit, ac viuere in eo tres aut quatuor Episcopi potuerint: cùm item à Guidone, aut ab vsque anno, quo Transactioni illi interfuit, anni tres supra triginta ad vsque Guillelmum electum intercurrerint, ac potuerit rursus per id interuallum alius sedere Epi scopus; an coniicere in hunc locum Episcopos aliquot liceat, quorum nomina quidem nota, ac etiam dies obitus; at non perinde annus, quo obierunt, neque ordo, quo inter se, aut cum caeteris exstiterunt? Certè, cùm tacendi non sint, & ratio nulla suadeat eos alium in locum inserere; non videtur planè abs re illos heic loci, quasi Guidonem circumstiterint, memorare. Quin- etiam, cum Codex, ex quo eruti fuere, vix esse videatur hoc tempore antiquior, & quae tempora fuere consequuta, non videantur posse illos capere; constat propè illos ad tempus huiuscemodi pertinere. Is verò Codex non alius est, quàm antiquum Martyrologium in Ecclesia nostra legi solitum, ante Tridentinum Concilium admissum. Non sanè, quòd ipse hoc Martyrologium vniquam viderim; sed quòd, cùm ante annos triginta memoratus antè Franciscus Villa-nouanus Flayosceus ipsum nescio vnde obtinuisset, ex eóque eruisset adscripta quaedam ad marginem, &, me absente AquisSextiis, misisset illa Parisios ad illustrem Peireskium; ipse Peireskius mecum deinde autographum ipsum Flayoscei communicârit. Ac nihil quidem, Flayosceo fatis intereà functo, non egi, si quà possem Codicem ipsum conspicere (quando ille non fuit Ecclesiae, Capitulóve restitutus) at non licuit mihi esse adeò foelici. Solatio fuit tamen, obtinuisse Exscriptum Viri nobilis, atque eruditi; quippe in quo nihil foret eorum, quae scire prae sertim interesset, omissum. Ex eo itaque mihi constitit, cùm in serie Martyrologij per singulos anni dies distribu ti, plusculi essent versus ad dies singulos, quibus ea continerentur, quae legenda dietim forent; idcircò abundè fuisse marginis, vt possent quae digna praecipuè memoratu forent, conscribi. Fuisse proinde, caetera inter, ad marginem diei cuiusque adscriptum, quis illo obiisset, legato quopiam Ecclesiae facto, cuius causâ Ecclesia ad preces Anniuersarias teneretur. Non fuisse prae aliis Episcopos omissos, à quibus institura fuissent Anniuersaria aliqua; licet de omnibus non dicatur, quod fuerint ab ipsis quaepiam instituta. Denique illos, quibus cura adnotandi ista ineu buit, aliquando quidem ad diem obitus adjecisse annum; sed & aliquando ipsum omisisse. Quorum porrò Episcoporum adhibitum fuisse annum comperi, ij suo posterili ordine erunt recensendi; quorum autem nocomperi, quorumque aliunde non deprehen di tempora (videlicet aliqui sunt quotum acta quaedam cum annis habemus) ij silli quos hoc loco exhibeo. HVGO DE VARS. E hoc ita fuit adscriptum Mareyiosis Dmargini, & ad VIII. quidem Ralenis Februarias; Eodem die obiit Hugo de Var bi gnensis Episcopus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
