Latin
LVDOVICVS DE BOLLONIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 720
Unproofread scanNot analysed yet
LVDOVICVS DE BOLLONIA. YS fuit fratrum aliorum vnus, quem SteIphanus iam fecerat vt Eleemosynarium Regium, &Priorem commendatarium S. Catharinae Parisiensis Vallis scholarium; ita &Coadiutorem Diniensem. Contigit tamen, vt, cùm per id tempus, quo Antonij mors obaudita, versaretur in Aquitania, in comitatu videlicet Ludouici XIII. eò profecti nuptiarum causâ cum Anna Austriaca ex Hispania tum aduentante, correptus fuerit paralysi, qua vt sanari nunquam potuit, ita neque vnquam in Episcopum consecrari. Captum te nebat paralysis integro corporis dimidio; adeò vt praepeditâ etiam linguâ, vix duas aut treis nescio quas syllabas posset balbutire. Ai deductus quidem fuit Diniam, si quà ipsi Balnea, Thermaeque prodessent; at remedium ipsi frustrà vsurpatum; cùm foret aliunde &impatiens, &,quantum multis quidem indiciis declarauit, subiracundus. Fuit itaque reductus Nogentum, in domum fratris Iulij, qui ex eius procuratione bona Episcopatus, &alia, quoad vixit, administrauit. Datus interim Nepos Coadjutor, ac relictus ipsi Episcopi titulus, quem proinde obtinuit ab anno M. DC. XV. in M.DC. XXVIII. ac ineuntem mensem Februarium, quo obiit Nogenti. RAPHAEL DE BOLLONIA TIc Nepos est mox ante dictus, ex ClanEdio primogenito. Natus ad Montem Durium (vulgò Mondeny) Pedemontij, militiae primùm nomen dedit, vnde &meruii Antipoli. Traductus inde fuit Mussi-pontum Lotharingiae studiorum gratiâ; vbi °ebat, cùm salute Ludouici iam desperata, voluit Stephanus, aliis licet fratribus reluctantibus (sed memor nempe beneficio rum à Fratre Claudio acceptorum) vti &Coadiutor Ludouici efficeretur, &Prioratum etiam sanctae Catharinae, cum reseruata Ludouico insigni pensione, obtineret Fuit itaque Coadiutor, cum titulo, vt est pro more, Megarensis Episcopi, ab anno vsque M. DC. XVII. quo est ipsum etiam Prioratum sanctae Catharinae adeptus. Accessit primùm Diniam, me praesente, peroranteque, anno M. DC. XIX. ac mense Septembri; &dirempta lite in Magno Consilio, quam Patruo Iulio Episcopalium redituum causâ mouerat, vixit deinde partim Diniae, partim Parisiis Coadiutor, quovsque plenè Episcopatui, iuribúsque ipsius, ac Prioratus etiam, successit ex Ludouici obitu memorato Februario anni M. DC. XXVIII. Cùm profectus esset Romam sub finem anni M. DC. XXXII. Vrbanus VIII. summus Pontifex ipsum Adsistentem Februario sequen te creauit. Anno M.DC. XXXV. destinatus fuit Parisios ad Comitia Cleri generalia; vnde insequentibus annis redux, quaesiuit Areis. praedia tum vrbana, tum rustica, in quibu clementiore caelo exigeret hiemes, quas transigere Diniae, nisi incommodè, non posset. Denique annus est, ex quo agnoscens obesse sibi tum aetatem, tum incommoda varia, ne possit deinceps muniis Episcopalibus defungi, Coadiutorem, futurumque successorem sibi delegit.