# Opera omnia. Vol. 5 723.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 723.5 to 723.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/723.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/723.5

Id sis preter acti quaedam intermedia, ex libus nec valdè industrium, nec valdè corcodeamunura MARCELLINVS GVIRAMANDVS. LegiItur admissus in possessionem Praepositurae die Septembris xx. an. M. cccE LXXXII. idque, cùm priùs fuisset Praecentor, à die Maij xiij. anni M. CCCC. LXXX. Is ita bonis Praepositurae alienandis fuit comparatus, ita omnia in rem suam vertit. vt vix vlla maior ab alio iactura. Nimis certè multa exstant eius acta, quae comprobare id valeant, ab illo vsque anno, in annum M.D.V. Alius fuisse ab hoc videtur, qui Marcellinus Guiramandus factus fuit, ex Antonij Episcopi resignatione. Barjolensis Praepositus, ac iam tum fuisse in Parlamento Aquensi Consiliarius Regius memoratur; veluti constat ex transactione quam iniit cum hominibus Barjolensibus, illo ipso anno Noster certè in quibusdam actis illo tempore posterioribus, neque se Consiliarium, neque Barjolensem Praepositum, sed quondam Dignensem Praepositum dicit PHILIPPVS GVIRAMANDVS. Is superioris, Avt puto, nepos, legitur in variis actis ab anno M. D. V. in M.D. XXII. Tamersi verò nec mercaturam Patrui instar exercuit, nec tantum bonorum Praepositurae immobilium dilapidauit; attamen nec manus omninò continuit, nec patrui poenitentiâ multum animatior euasit. ANEQVINVS GVIRAMANDVS. Is legitur fuisse immissus in Possessionem Praepositurae die Augusti X. an. M. D. XXII. Varia exstant illius acta, maximè verò bonorum, ac iutium Praepositurae Dinumeratio, exhibita anno M.D. XXXVII. & in Archiuis Aquensibus exstans. Testamentum condidit die vltima Martij, an. M. D. XLIX. vti habetur ex Registro Solidorum censualium, Anniuersariorumve Ecclesiae. AYMONETVS GVIRAMANDVS. Is leRgitur possessionem adeptus die 11. Aprilis an. M.D. XLIX. Quòd defectu tamen Natalium, & falsi crimine laboraret, eam pacificè non obtinuit, sed ipsâ tandem depulsus fuit Magni Consilij placito, Arrestove, die V. Aprilis an. M. DLIV. Dignensis Canonicus fuerat ab anno M. D. XXX. cùm & lite ras prouisorias quadriennio antè obtinuisset, Praepositurâ cùm excidisset, fuit Canonicus Barjolensis. AVRENTIVS DE CASTELLANA. Is sucLcessit in possessionem Raymoneto Guiramando Arresto Magni Consilij, diei v Aprilis anni M. D. LIV. Varia exstant illius acta, ab eo vsque anno, in annum M. D LXXX.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
