Latin
CONCILIVTI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 728
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur talia, &his similia in Dei vergant opprobrium, &in Ecclesiasticae disciplinae redundent contemptum; Statuimus, &sub poena Excommunicationis districtiùs inhibemus, nequis Clericus, vel Laicus, cui uscumque ordinis, dignitatis, conditionis, vel status existat, rem tantę per niciei de caetero, per se, vel alium, aut pro se vel alio attentare praesumat. Qui verò huiusmodi saluberrimi Statuti transgressor extiterit, &iufrà triduum emendam exinde competentem non exhibuerit ex- tunc se sen tiat ipso facto Excommunicationis vinculc innodatum. Locus autem, vbi haec, vel similia fient, Domino loci sciente, seu mandante vel ratum habente; vel, postquàm requisitus fuerit, vel eius locum tenens, infra decem dies corrigere negligentiae praesumptae fuerint; Ecclesiastico tandiù sit, &remaneat locus suppositus interdicto, donec ad mandatum Ecclesię, quam delinquens offenderit, &Praelato, quem irreuerenter despexerit, sufficiens, &idonea satisfactio, &realis emenda praestita fuerit per eundem. Et, cùm in talibus non sit relaxanda vindicta, offensus Praelatus minimè remittere valeat illo casu. Eisdem poenis subiacere volumus illos, &illas, qui, vel quae talia fieri mandaueriut, vel aliàs opem, vel operam, aut consilium praebuerint si rem tamen tam detestabilem prodire contigerit detestabiliter in effectum. Addito quòd eorum posteri vsque ad secundam generationem in clericorum Collegium nulla tenus admittantur, nisi priùs per Metropolitanum, cum vno Suffraganeo, cum ipsis fue rit super hoc misericorditer dispensatum. Si verò Clericus Beneficiatus, vel in Dignitate Personatu, vel Officio constitutus, taliter excesserit, vltra poenam Laico inflictam, Be neficio, si quod in Prouincia nostra obtinet sit ipso facto. praesentis Concilij authoritate, priuatus. Non-beneficiatus autem, ad obeundum Beneficium sit extunc in habilis, &indignus. Auenionense VIII. Ne Ecelestasticae personae titulum imi dictionis, quam pacificè possederum Secularibus ostendere teneantur.