# Opera omnia. Vol. 5 730

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CONCILIVTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/730
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/730

XIII. Nę quis in loco retineat bona Ecclesiastica alibi indebitè ablata. TTEM, Loca, ad quae bona Ecclesiarum, vel eclesiasticarum personarum per violentiam manifestam, seu notoriam iniuriam, sine causa probabili, ablata, occupata, seu arrestata deuenerint, tandiu, post decem dies, ex quo significatum fuerit locorum Domino, vel rectori, Interdicta permaneant, quandiu bona huiusmodi ibi fuerint, & competens exhibeatur emenda XIV. Vt saeculares Potestates Clericos per ipsacaptos certo ludici suo restituant, nihil exigentes. VTEM. Quia priuilegium meretur amittere Aqui permissa sibi abutitur potestate: attendentes, quòd nonnulli Domini temporales Vicarij, Clauarij, & alij saecularium Curiarum officiales, obtentu, seu occasione aliquarum licentiarum ex causa eis ad certum tempus vel simpliciter, vel ad certas personas ab Archiepiscopis concessarum, hac occasione, provt comperimus, manus teme rarias ad capiendos Clericos passim, & in differenter, aliásque personas Ecclesiastica insimiliter, & eo modo, quo possunt turpiùs ad maiorem confusionem Ecclesiae, & Cler extendere non verentur; quin imò ipsos suis mancipant carceribus, ac ibidem non numquam eos faciunt abradi totaliter, vt palliare possint excessus suos, & illos confingere Clericos non fuisse, vel non esse in possessione Clericatus, seu quasi; in suarum periculum animarum eneruata libertate Ecclesiastica; Prohibemus, ne à quoquam talia, vel similia de caetero attententur: Reuocantes exnunc licentias sub quamcumque formam, vel bonum, super huiusmodi captionibus, vel detentionibus, generaliter, vel specialiter, per literas, vel oraculo viuae vocis, ve aliàs quomodolibet faciendis, concessas; alioquin, contrarium facientes, cuiuscunque status, conditionis, vel dignitatis existant, siue sint Laici, siue Ecclesiasticae per sonae, regulares, vel saeculares, hanc nostram Excommunicationis sententiam, quam in his scriptis praesentibus ferimus, incurrere volumus ipso facto. Nisi fortè in eo dumtaxat casu, cùm scilicet eos adhuc flagrante cri Auenionense mine capi contigerit, antequàm ad alioses traneos actus diuertant, rectâ viâ eos ad Cu riam Ecclesiasticam duxerint; &, si restituerint sine fraude. Si verò de noctu tales cepe rint, debeant vltrò in crastinum, sine reten tione bonorum ipsorum, & laesione persona, sine requisitione alia, reddere eos Curiae si pradictae. Nec eis liceat aliqua à captis heiusmodi, dono, vel gratiâ, super colore aliqui extorquere, vel accipere grata-data.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
