# Opera omnia. Vol. 6 513

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 6, GOTTIFREDVS VVENDELINVS S. P. D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-6/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-6/513

vltima flumiQuinque Stellae nobiles Cauda Leonis nis, Aldebara, Alhabor, (praeter caeteras) & Alchimech satis indicant artifici posteriori (Linerium caetera exprimenti) circa istas saltem non defuisse curam aut fefellisse solertiam. Etsi enim alias Stellas non aliis longitudinibus signauit quam eas signauerat Linerius, (quem vtique mani festum est eum exscripsisse) in istis tamen fuit quod illum mouerit vt diligens esse veller Et quidem cùm inter caudam Leonis & spicam definiuerit interuallum grad. 32. m. 15. quod Tychoni est grad. 32. min. 13. clarum est magnam hîc adhibitam industriam ac de Caelo deriuatum quod prodidit. Ideoque certum mihi est Spicae locum ante omnia illi fuisse definitum ex latitudine grad. 2. m. 0. & ea declinatione quam deprehendit. Atque ab hoc jacto fundamento molitum retrò ac porrò rectificationes si non omnium certè nobilium Stellarum aliquot. Et verò videamus quàm haec sint accurata. A Linerio ad Tychonem mediis annis 250. praecisè motae sunt Stellae mihi qui dem grad. 3. min. 31. sec. 36. Keplero & Bullialdo grad. 3. min. 32. sec. 30. hoc est ad omnem sensum grad. 3. min. 32. vnde ab anno 1364. ad Tychonem motus colligitur gr. 3 min. 20. satis praecisè. Iam verò quoniam inter Cor Leonis & Spicam interuallum sumitur Ptolemaicum grad. 54. min. 10. quod est solum grad. 53. min. 59. profectò si hoc istud fuisset artificibus istis exploratum definiuissent vtique loca haec, Reguli grad. 20. min. 45. & Spicae grad. 14. minut. 44. pro anno 1350. Linerius, Reguli grad. 20. m. 47. Spicae grad. 14. minut. 56. pro anno 1364 Prouincialis, quo nihil dari poterat accu ratius. Expende haec Doctissime Gassende, & Linerium iam postliminio Galliae suae redditum suscipe ac suspice. Ac mecum etiam istud considera quod ad annum 1332. obli quitas Zodiaci allinitur grad. 23. minut. 31. sec. 45. Hoc enim Parisiis obtineri non pocuit vbi refractiones hibernae angustius deEpistolae ad Gassendum. min. grad. buerunt exhibere interuallum duorum Tropicorum. An ergo Prouincialis ipsemet hoc ex prouincia detulerit Parisios quod Linerio alliuerit? Quid vos circa hibernum Solstitium, cuiusmodi Refractiones subinde aduerteritis scire peruelim. Atque etiam (si ad vos illae meae peruenerunt) à Bullialdo intelligere ecquid me amet. Bruxella 23. Maij Ex aequo vtriusque vestrûm plenum

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
