# Opera omnia. Vol. 6 85-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 6, PETRVS GASSENDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-6/85-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-6/85-3

PETRVS GASSENDVS DIODATO Suo, S. Ransmisisti iam, vt opinor, ad Virum clarissimum, amicissimúmque Marti num Hortensium, quas ad ipsum nuper dedi literas per Luillerium nostrum tibi consignandas, vnà cum obseruatione Lunaris Eclipseos abs me per-acta Diniae, vigesima die nuperi Februarij. Caeterùm accessi deinceps ad hanc Ciuitatem, solitóque hospitio à per- il lustri optimo, & nunquam satis laudato Nicolao Fabricio Petrisci Toparcha exceptus, reperi illum iam adeptum, quas optâram ipsum in Oriente vsque (pro ea, qua vbivis notitia, & veneratione habetur) sollicitare obseruationes Eclipseos Lunae, quae contigi superiore mense Augusto. Quare & ipsas, caeterásque, quas conquirere licuit, non priùs habui prae manibus, quàm tuo rursum inter uentu communicandas esse duxi cum eodem Hortensio. Vtinam verò superstes etiam optimus ille Schickardus foret, qui-cum res communicaretur: Sed ne fata conquerar frustra; aggredior potiùs exscribere, quae excerpta mihi, & vel leuiter versata, subductáque sunt, vt hac occasione transdantur. Obseruationes Eclipseos Lunae, quae contigit Anno 1635. Mense Augusto, die 27. (seu vt vulgus numerat 28. manè) Stylo nouo, per actae, ac primùm quidem AQVIS-SEXTIIS. Vspicor verò haud immeritò ab ea obAseruatione, quam in suis Aedibus, ac Obseruatorio proprio optimûns Fabricius fie ri procurauit. Accersiuit P. Theophilum Minutium ex Minimorum Ordine, Domesticósque adhibuit Agarratum, atque Corberanum. Obstitere plurimùm ipsis venti, nubes, ac fulgetra; sed ita nihilominùs, vt & quatuor praecipua Puncta non omninò inuiderint, & plures Phaseis intermedias permiserint obseruitare. Itaque Initium Eclipseos nudo, liberóque oculo spectatum tunc contingere visum est, cùm ora Lunae superior adhuc foret ad Occasum alta 32. grad. 15. min. & Aldebaran 27. grad. 5. min. (nempe ferreo Quadrante amplo, & singula minutprima transuersalibus ostendente) vnde fuisse colligitur ex Luna quidem hora 13. min. 25. Ex Stella verò hora 13. min. 21. At respectatum Telescopio, seu cum margo Lunae coepit reuerà temerari, orbari-ve luce primaria adnotatum Initium est eadem horâ Lunâ adhuc altâ 31. grad. 46. min. & Capella 39 grad. 20. min. vnde fuisse colligitur ex Luna quidem hora 13. m. 31. ex Stella vero hora 13. min. 30. Quod spectat ad Phaseis crescentis defectus, haud fuit omnium satis perspicua, accuratáque designatio.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
