# Ex Aeliani Historia 10

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/10

Quod quidem tuum praeclarum facinus non omnibus modo triumphis longe antepono, sed etiam cum neroum donis (ex quibus tamen à sapientissimis Grae ciae, & Romanis Dij constituti sunt) exaequo, atque adeo antefero. Quòd sanè eorum dona suis tantum largitoribus ascensum in coelum compararunt: Tua autem non modò ad memoriae aeternitatem, & tuum nomen consecrabunt, & uirtutem tuam Christiana diuinitate afficient, uerum etiam quotquot istis tuis do nis utentur, diuini efficientur. Illorum item fragilia & caduca munera animos hominum efferarunt, atque in omnia scelera impulerunt, calamitates mortalibus auxerunt, clades magnas attulerunt: Tua contrà immortalia beneficia à uitijs animos uindicant, & corroborant, eorumque corruptelam sanant, feritatem depellunt, li bidinem arcent, humanam fragilitatem ab errore sustinent. Non ergo ad dei numen propius accedere, non diuinius de nomine ac dignitate Gallię mereri possis, quàm literarum tuitione. Hac enim iudiciorum ruinae instaurabuntur: perculsi, atque prostrati omnium statuum mores erigentur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
