Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 101
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XV. X Indicarum rerum scriptis, de his quae subseIquuntur docemur, canes foeminas multò generosissimas, tum ad inuestigandas feras narium sagacitate praestantissimas, tum uero ad cursum uelocissimas in loca ubi tigridibus est habitandi consuetudo, uenandi rationibus eruditi, perductas ut primum ad arbo rem alligarunt, aleamque ut uulgò dicitur, iecerunt, discedunt. In has autem tigres incurrentes uenationis inopia, ex same laborantes lacerant, si autem ad libidiiem inflammati, &cibo completi sint, cum canibus complexu uenerco iunguntur: nanque illi quoque cum sunt exsaturati, uenerem meminerunt. Ex hac quidem tigridum consuetudine cum canibus, tigris quidem non generatur, sed semen ad deteriorem delapsum, maternum genus referens, canis efficitur. li canes tigride patre nati, ut uel cerui, uel apri uenatum praeclare spernunt, sic cum in leones incurrunt, gaudio uehementi exiliunt.