Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 103
Unproofread scanNot analysed yet
Hic cum Alexander non mediocri dolore afficeretur, ipsius admiratione uirtutis obstupefa ctus, quòd is qui tale uirtutis experimentum dedisset èuita, quàm ex robore animi cedere maluisset. Quare Indus uidens Alexandrum ex huius casu dolorem non mediocrem cepisse, quatuor canes huic similimos illius donauit: ille cum grato &iucundo animo cos munere accepit: tum uero cum ipsum qui dedisset tanto precio, quanto par esset praestantissimum regem, remuneratus est. Itaque horum quatuor munere Alexander ex memoria dolorem quem ex primo suscepisset, deposuit. De fide quam canes uenatoribus in uenando seruant. CAP. XVI. Mnis canis uenaticus ex co quòd ceperit feram, Q non mediocri uoluptate afficitur, &tanquam praemio, si dominus ei permittat, sic ea capta utitur. Si quidem non conceditur, bestiam seruat, quoad uenator aduentarit, de totaque captura pro suo arbitratu statuerit. Quòd si mortuo uel apro uel ceruo inciderit, non artingit quidem, nec enim alienis se laboribus adscribit, nec quae ad se non pertineant, sibi assumit: ex quo apparet ęmulationum uirtutis natura eum non expertem esse. Nec enim carnes quaerere, sed uictoriam amare uidetur.