Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 105
Unproofread scanNot analysed yet
Rogo etiam codem in quem Mentor impositus fuisset, huius canes uoluntariam mortem sibi consciuerunt. Vt uero Teo dodorum saltatorem sui propinqui, in sepulchrum imposuissent, eius Melitensis catellus, ultro seipsum in cadaueris tumulum inijciens, pariter cum domino humatione &sepultura affici uoluit. Natio Acthiopum est quae canem, &habet regem suum, &illius etiam appetitui paret, si adulatur, eum non iratum esse credunt: si latrat, iram agnoscunt: tum etiam uellicationes, ululatus, discursus coniectantes, ei obtemperant. Qua ratione se curant, &sanant.