Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 108
Unproofread scanNot analysed yet
Mulas idem non parere ait, nec enim similes alijs uuluas animalibus habere, itemque ex diuersis animalibus procreatas minime concipere quire: nec enim mulas esse naturae opus, sed hu manae machinationis, ut ita dicam, adulterinum inuentum, &furtum mihi uidentur: quod fecit Medus asinus, cum uim aequae inferens, sortuitò grauidam reddidisset, homines postea huius uiolentiae discipulos factos, in consuetudinem procreandi adduxisse. Libycorum asini maximi non equas comatas superueniunt, sed duntaxat tonsas, nec enim has cum ornamento superbientes harum rerum periti aiunt eiusmodi maritos pati. Vt sint ducendi Canes.