# Ex Aeliani Historia 111

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/111

Atque apud solos Ciliciae populos puerum, cui nomen esset Xenophon, canis amauit, aliumque adolescentem in Sparta ob speciem gracculus amauit. Canem maxime omnium animalium hominis aman tissimum dicunt. Cum homini occurrit, eum declinat, reuerentia quadam & pudore ductus, cum uero iniuria affectum hominem ab alia fera perspexerit, tum ei auxiliatur. Ac Nicias quispiam ex uenatoribus, cum de improuiso in carbonariam fornacem lapsus fuisset, canes qui cum eo erant hoc intuentes, non illinc discesserunt, sed primo circa caminum ingemiscentes, & ululantes commorabantur: tandem praetereuntes leuiter, & sensim morsu uestium attrahebant ad id quod accidisset, tanquam auxiliatores domino suo implo rantes homines. Vnus igitur uidens hoc idem, suspi catus est id quod erat, & secutus est canes, inuenitque Niciam in fornace deflagratum, ex reliquis coniectauitrem ipsam. ZILLII ACCESSIO. De canibus Scytharum. CAP. XXIX. N Scythia canes cum asinis, in magnitudinis comIparatione coniunguntur, quibus ad uehicula rotis carentia mercatores utuntur, ac duo homines in uno uehi possunt: quod ipsum ad lutulenta conficienda itinera inuentum est. Sex igitur canes ad uehiculum ordine ligantur, ij quocunque ab auriga, qui unam cum mercatore, in uehiculo sedet, diriguntur, cò plaustrum cuchunt, & lutum transmittunt. Vnum iam diem amplius laborem ferre non possunt.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
